OCR
XXII. Angelus Politianus Iacobo Antiquario suo s. d. 1. Arguis me mendacem quod in epistola mea proxima stilum literasque tuas apud eruditissimum virum quasi plus nimio laudaverim. Sed hoc ita docte facis tamen ut, quibus me verbis accusas, isdem prorsus absolvas, quo fit ut non alio magis iudicii mei ratio mihi constet quam quod abs te sic reprehenditur eloquenter, nisi forte parum verus ob id ego testis (testis enim plane, non laudator) quod attigi testimonium de te, nec implevi. Verum cogita quam sit arduum verbis exaequare laudes, quae fidem sic excedant ut eis nec tu quidem protinus assentias, qui iam pridem satisfeceris. 2. Quod autem me Ioanni Pico Mirandulae Hieronymoque Donato et Hermolao Barbaro, tantis in omni literatura viris quantos olim non meminimus, adnumeras, equidem irrideri me putarem, nisi persuasissimum haberem falli te duntaxat amore nimio, quem solere ait Plato in iudiciis caecutire. Caeterum ego tam me scio cum talibus nec ingenio nec doctrina, qui nec natalibus nec fortuna debere conferri. 3. De imperio vero quod ais, Fors ipsa viderit. Aut si quis est in magnis rebus meae quoque preci et voto locus, utinam denique apud eos residat qui sint illo quam dignissimi. 4. Picus noster unice te diligit, nec autem plus de meis verbis quam de tuis epistolis, quin eas nunc me tibi dictante cum maxime legit curatque describendas. Sed et mire gaudet quod Hieronymum Donatum iuxta secum probes, tum quod inter vos cohaeseritis tu et Barbarus, non invicem modo, sed et in commune consultum putat. Idem pene me quoque provocat in te redamando, nulli scilicet hominum concedentem. Quare velim mihi pro me in te studio Chalcum perpetuo vel patronum, si patitur, vel, si hoc mavult, amicum magnum, quibus potes machinis, retineas. Vale. Florentiae, quarto Calendas Ianuarias MCCCCLXXXVIII 205