ficium semper exposito et obvio, negocii tamen publici ratio, quae nusquam
suspitione vacavit, me deterret, et ab eius honestissima ac frugifera con¬
suetudine retrahit, unde dolor, ira et indignatio freguenter macerant
animum meum, ut in singulari ac diu alioguin multisgue rebus perspecta
fide, alienam delationem cavere oporteat, iucundissimi in vita fructus
amissione atque iactura. Verum proprius eum intueor quotiens in regiam
venit, delectorque amoenitatibus ingenii, quas prudentia et gravitate
condivit, qualem in amplissima re publica opportuna ad honores subsel¬
lia sortitum esse decet.
5. Sed solicitudine quadam pungor (id scilicet curat homuncio) ne, per
quos linguae Latinae ornamenta restituuntur, per eosdem aliquando
Italicum imperium in unam rem publicam cedat. Veneti enim in omni
tempestate sapientes viri, quod superbiam suam nimis infensam omnibus
esse intelligerent (ampullosa nanque quorundam imperitia et ostentatio¬
ne id accidebat), novato nuper in melius more, eos legatos circummittunt
qui et molliant animos quibuscum agunt, et familiarius commercia mi¬
sceant, atque patefacto quod prius senioribus tantum licebat etiam iuven¬
tuti, et gliscenti philosophiae aditum!° honoribus et praemiis ornant.
Incredibile est quantum isti proficiant.
6. Sed quoniam imperium non nisi fato dari cernimus, quod sit even¬
turum, alii viderint. Nos interea communibus studiis gratulamur, quae
assertores vos habent maximos et primae classis viros. Bene profecto
nobiscum agitur quod lucernam a vobis anteferri contigit. Cottidie aliquid
excuditur posteritate dignum. Id magnopere ad mei animi laetitias per¬
tinet. Illud tantum mea interesse ut putes velim: quod quam operam
praestare nequeo, in aliorum industria libenter intuear. Ultra onerari non
patior quam hominem postremae tribus, sine praerogativa ferentis suf¬
fragia.
7. Vale, et Pico, omnium qui vivunt laudem supergresso, me saepius
et iterum commenda.