OCR Output

siti ut, maiorem meritis de me opinionem tuam apud illum testatus, plus
pignoris (guod aiunt) deposueris guam mea pecunia possit redimi. Unde
statim legendum misit guod (pace tua) falso praedicabas. In mea itidem
epistola demonstrasti illum esse dignum guem veneremur, cumulata
optimarum artium laude. Eguidem institueram ad eum guod scripseras
deferre. Sed mei ingenii remissa natura, guasi perendinandi ius usurpans,
spatium dedi homini praestantissimo, ut istiusmodi verecundia me con¬
spergeret, guam longe tamen aeguiore animo fero guam testimonium
tuum, guod magnis verbis, nullo alioguin ad veritatem confinio perti¬
nentibus, ita confercis ut nihil potius agere coneris guam ut inter dulce
resonantes tibias carmen aliguod demeruisse videar.

2. Eguidem prolutos digitos me habere non sentio, guibus mysterium
philosophiae ab istis sanctissime ac penitus tractatum contingere liceat.
Profanus sum, et procul limen adoro. Satis est tale arcanum inter eorum
manus versari quos idoneos perspeximus ad restituenda humana et divi¬
na animorum exercitamenta, quae paulo ante ex disciplinis ‘displicinae’
censebantur, congesta barbarice terra in oculos miserae et toto orbe in
unam sepulturam redactae philosophiae. Mihi certe in partem felicitatis
tribuo quod hoc saeculo nasci contigit, in quo velut e coelo delapsi ho¬
mines expultricem immunditiarum curam literis adhibentes effecerunt
ut, ubi picus, phoenix et id avium genus auspicatissimum est, obstrepere
anser amplius non debeat.

3. Licuit Hermolaum de facie cognoscere, licuit eum disserentem
audire de fato, de fortuna, de casu. Quae res, ut populari captu difficilis
est, et in primis a Peripateticis operose tractata, ita ab eo reddebatur
perspicua ut omnem illam caelestium causarum seriem, velut catenam
quandam, ante oculos ponere videretur. Saepe ad pacem, saepe ad gratiam,
in quae templa uterque nostrum divinae rei causa pergebat, convenimus.
Mira in eo comitas, lepor multus. Totam mentem ad afflatum divinum
refert cuidam terrestri numini similis.

4. Cum Hieronymo nondum frequens congressus, quoniam etsi cul¬
tura literarum in eo eminentium plurimum invitat ut ei fiam quam fa¬
miliarissimus, quod tam facile futurum perspicio quam cum viro in of¬

201