OCR
4. Ego vero sic Domitium studiosis, guasi foveam viatoribus, ostendo, nec autem oblivisci videor humanitatis. Quin potius, ut iam non sperare modo, sed etiam explorate videor iudicare posse, melius aliquanto de vita merebor censura ista mea, quam forsan alius indulgentia. Adde quod illustribus factum id quoque exemplis, nisi cui tamen levis est auctor Horatius, Ennium, Plautum, Lucilium, Dossenium, totamque illam cohortem poetarum veterum semel iugulans, et quidem reclamante populo. Quid, non in Senecam quoque Gellius magna libertate verborum incurrit? Non eundem Quintilianus atro notat calculo? Non Marino Ptolemaeus diem dicit, Eratostheni Strabo, ‘Thessalo Galenus, Hermagorae Cicero? Non omnes denique philosophorum scholae maxime cum prioribus digladiantur? Nec cuiusquam sane parcitur nomini, dum pro se quisque certat publico bono. ‘Sed ista,’ inquies, ‘graviora.’ Fateor. At idem cur non liceat in levioribus? Certe Plato philosophorum princeps, etiam sine praefatione honoris, nugari dicit Aeschylum, tragoediae summum (siquidem Aristophani credamus) auctorem, quod in levicula re dissenserit ab Homero. 5. Nec ego tamen causam Domiti damnavi totam. Sed ut iam decuriatus hominem, sic ipsum neutiquam negligenter expendi critica lance, dissimulaturus in plenum si non aliquo certe habendum numero credidissem. Et videbatur ita mihi rectum sane tum cum illa meditabar, qui tamen idem facile iam libenterque muto factum te dissentiente, cuius mihi, protinus ut debet, etiam pro magnis rationibus est auctoritas. Caeterum quoniam de eo nobis integrum non est, ubique divulgatis exemplaribus, et quidem pluribus quam ut ullo modo retexi queant, velim tu tibi de caetero, secundum reliquum candorem tuum, contrarias parteis in me gratiam sumas, et, ut homo doctus homini non indoctissimo favens, eloquentiae tuae blanditiis impetres ut hanc adversus Domitium (quando ita vis) pugnam tam caeteris videar non ab insectandi studio proterviter aut malevole, quam me scio a certo sensu et vero simpliciter et sedulo suscepisse. Quod si feceris maximo mihi fueris invitamento ad caetera quoque edenda, quae domi cottidie, nec (ut quidem spero) minus elaborata proximis, excuduntur. 6. Vale. loannes Picus Mirandula, nullius homo magis quam sui simillimus, salutem tibi a me suo quoque nomine iussit adscribi. Florentiae, pridie Calendas Decemb. MCCCCLXXXVIII 197