4. Ego vero sic Domitium studiosis, guasi foveam viatoribus, ostendo,
nec autem oblivisci videor humanitatis. Quin potius, ut iam non sperare
modo, sed etiam explorate videor iudicare posse, melius aliquanto de vita
merebor censura ista mea, quam forsan alius indulgentia. Adde quod il¬
lustribus factum id quoque exemplis, nisi cui tamen levis est auctor Ho¬
ratius, Ennium, Plautum, Lucilium, Dossenium, totamque illam cohor¬
tem poetarum veterum semel iugulans, et quidem reclamante populo.
Quid, non in Senecam quoque Gellius magna libertate verborum incur¬
rit? Non eundem Quintilianus atro notat calculo? Non Marino Ptolema¬
eus diem dicit, Eratostheni Strabo, ‘Thessalo Galenus, Hermagorae Ci¬
cero? Non omnes denique philosophorum scholae maxime cum prioribus
digladiantur? Nec cuiusquam sane parcitur nomini, dum pro se quisque
certat publico bono. ‘Sed ista,’ inquies, ‘graviora.’ Fateor. At idem cur non
liceat in levioribus? Certe Plato philosophorum princeps, etiam sine
praefatione honoris, nugari dicit Aeschylum, tragoediae summum (siqui¬
dem Aristophani credamus) auctorem, quod in levicula re dissenserit ab
Homero.
5. Nec ego tamen causam Domiti damnavi totam. Sed ut iam decu¬
riatus hominem, sic ipsum neutiquam negligenter expendi critica lance,
dissimulaturus in plenum si non aliquo certe habendum numero credi¬
dissem. Et videbatur ita mihi rectum sane tum cum illa meditabar, qui
tamen idem facile iam libenterque muto factum te dissentiente, cuius
mihi, protinus ut debet, etiam pro magnis rationibus est auctoritas. Ca¬
eterum quoniam de eo nobis integrum non est, ubique divulgatis exem¬
plaribus, et quidem pluribus quam ut ullo modo retexi queant, velim tu
tibi de caetero, secundum reliquum candorem tuum, contrarias parteis
in me gratiam sumas, et, ut homo doctus homini non indoctissimo favens,
eloquentiae tuae blanditiis impetres ut hanc adversus Domitium (quan¬
do ita vis) pugnam tam caeteris videar non ab insectandi studio proter¬
viter aut malevole, quam me scio a certo sensu et vero simpliciter et se¬
dulo suscepisse. Quod si feceris maximo mihi fueris invitamento ad
caetera quoque edenda, quae domi cottidie, nec (ut quidem spero) minus
elaborata proximis, excuduntur.
6. Vale. loannes Picus Mirandula, nullius homo magis quam sui si¬
millimus, salutem tibi a me suo quoque nomine iussit adscribi.