tamen praeconium non video guid aliorum titulis offecerit, guos in hoc
ipso Miscellaneorum libro concelebramus.
6. Religuum est ut tibi agam, Phosphore, gratias, gui me hominem
tenuissimae fortunae, neque multae admodum literaturae, ne visum
quidem tibi adhuc, ita diligas ipse, et pontifex et doctissimus, ut etiam
contentiones, honoris dignitatisque meae causa, suscipias. Sed et Picus
debere se tibi plurimum sentit, salutemque tibi et Curtesio suo nomine
iussit adscribi. Laurentius quoque Medices noster visus est epistola tua
magnopere delectari, quem scito esse hominem tui studiosissimum. Quod
esse verum tum denique agnosces, cum periculum feceris.
Florentiae, pridie Calendas Martias MCCCCLXXX XI
XVI.
Angelus Politianus Lucio Phosphoro Pontifici Signino s. d.
1. Accepta epistola tua statim ad Laurentium cucurri. Exposui quid
optares. Grata voluntas, gratus illi tuus animus. Denique pro munere
accipit quod pro munere poscis. Quam ad eum dedisti epistolam, nondum
mihi quidem legendam dedit. Sed tamen ut et doctam laudavit et amoris
erga se plenissimam, ac si per occupationes liceat, responsurum se tibi,
vel hodie, promisit.
Florentiae, pridie Idus Maias MCCCCLXXXXI