2. Sed tu ridere debes. Volo tibi narrare guo erga illos adagio utor.
‘Videte, inquam, guid agatis, boni viri. Nam iste piscis paucorum homi¬
num est, ut ille Scipioni dixisse fertur. Quod ita transfero: Politianus
paucorum, id est doctissimorum est, non turbae literatulorum ac paeda¬
gogorum et vulgi. Ergo omnes docti te unum admirantur, et fatentur te
omnes gui sexcentis abhinc annis scripserunt facile superare (hoc est, te
illos, non illos te, ne guis me reciprocis argumentis uti, aut amphibolo¬
gice logui credat) et doctrinam ac eloguentiam in te esse coniunctas. Non
enim guis non eloguens dici debet, si suo guodam modo utitur stilo, cum
conplura et varia sint genera dicendi.
3. Sed epistolam plicabo, guoniam festinat tabellarius. Mox plura
audies. Haec scripsi tumultuarie, cum in Pauli Cortesii domum diver¬
tissem, gui est plane tuus, et omnem impetum adversariorum sustinet.
Tuum erit scuto et parma tela suscipere, et in eosdem retorguere, nisi
mavis, ut supradixi, ridere.
XV.
Angelus Politianus Lucio Phosphoro Pontifici Signino s. d.
1. Irasceris obtrectatoribus nostris, eruditissime Phosphore, quod in
Miscellaneis portenta me loqui verborum dicant, et ut hominum (quod
ais) doctum fateantur, ita negent eloquentem, tum quod illud etiam
criminentur, tantas me in unum Picum laudes contulisse ut aliis omnino
nullas fecerim reliquas. Me vero ista, Phosphore, nihil movent, neque
enim ulla sermonum talium ‘nova mi facies inopinave surgit. Omnia
praecepi atque animo mecum ante peregi.’ Quin ad ea ne responderem
quidem, nisi te ita velle sentirem, cui negare nihil possum.
2. Portenta igitur verborum quae vocent isti, fateor, ignoro, nisi si
portenta credunt quae ipsi nova nunc primum vocabula vel audiunt vel
intellegunt. Nam ego nec verba ulla peperi ‘cinctutis non exaudita Cethe¬
gis; nec ullos habeo nisi receptissimos auctores. Non tamen ex eorum
sum numero qui cessare Latinam linguam magna ex parte patiuntur,