OCR Output

ob id etiam meae. Kotva yap ta tov piAwv. Sed tu, personam ex nobis
mutuatus, te ipsum scilicet in scaenam detulisti. Nam ut ego libenter
hunc amicorum, ita tu iure illum literarum expleveris triumviratum. Quod
autem conquereris parum scriptas diligenter eas fuisse literas, aut me
ludis, aut omnium es homo felicissimus, qui promas de summo quod vix
quispiam de imo pectore. Non est autem quod aut ruri urbem aut rus in
urbe desideres, si ipse habitas tecum, si quocunque is, te sequeris, magnum
tibi in quavis solitudine theatrum, magnam solutudinem in quovis the¬
atro facturus.

2. Officium porro epistolarum, quod requiris, hac lege polliceor, ut tu
invicem pollicearis, illo etiam, cum res tulerit, intermisso, nullam tamen
amoris inter nos iacturam factum iri. Ita enim sum aliquando districtus
et occupatus ut non liceat, ita tristis et nauseabundus ut non libeat scri¬
bere. Tu igitur, ut vetus est dictum, ‘amici vitia noveris, non oderis.’

Vale.

XIV.
Lucius Phosphorus Pontifex Signinus Angelo Politiano suo s. d.

1. Ubi sunt isti qui obloquuntur et allatrant? En quo redacti sumus, o
Politiane, ut imperiti iudicent? Mihi Miscellanea tua atque adeo quae¬
cunque scribis magnopere placent. Garriant isti quid velint, quod por¬
tenta verborum loquaris; ego te plane Latinum esse iudico. Nam illud ne
inimici quidem negant, te supra quam dici possit curiosissimum ac dili¬
gentissimum esse, et omnes forulos excussisse, teque doctrinae quidem
singularis hominem fatentur, eloquentiae vero nullius, quasi possit aliquis
eloquens esse, nisi idem sit doctus. Ridiculi aestimatores et critici no¬
strorum temporum! Quid quod et de Pico tuo, vel nostro potius, tot
laudes quot scribis cum audiunt, stomachantur, et (si dis placet) faceti
esse volunt, asserentes illud Aesopeum, nihil reliqui aliis esse. Quibus
quid potest esse verius? Is enim unus est in quo natura omnia bona con¬
gessisse, et ubi omnes suas vires exercuisse videtur.

179