nostro (ut sic dixerim) seminio, hoc est ex iis gui omnem aetatem in li¬
teris consumpserunt, cui cedat hic, vel acumine in disputando, vel pru¬
dentia in iudicando, vel in explicando guae sentiat facilitate, copia, va¬
rietate, gratia. Acer illi sermo et gravis et, cum res postulat, salibus
scatens, sed ex illo mari collectis in guo Venus est orta. Exempla et hi¬
storiam veterem sic habet ad manum ut eis perinde uti semper atgue suis
stipatoribus videatur, sic ut ingenium habere in numerato, et esse guasi
promum condum (ut Plautino utar verbo) totius antiguitatis facile credas.
4. Extincto igitur duce illo tuo, cum viderem nostras iam artis unica
spe niti, fateor, vereri coepi, unius ut hominis vires tanto perferendo
oneri pares esse possent. Ouare cum ostendis recidivam illam virtutem
Federici resurgere in filio, isdemque adulescentem artibus quibus olim
clarissimum patrem delectari, reddidisti mihi quidem animum, atque
aquam (quod dicitur) aspersisti. Quare gaude tuo tanto bono, gaude tuo
labore et diligentia. Et (quod facis) perge protinus exercere principem
nostrum in stadio Musarum. Assuescat iam nunc a tenero amare literas,
fovere literatos, complecti, et colere. Scis autem messem plerumque re¬
spondere sementi, tibique potissimum primitias frugum deberi ab hoc
agro, quippe (ut ille inquit) morum quos fecit praemia doctor habet.
5. Sed et Petrus nunc studiis acriter incumbit et humanitati. Habet
indolem paternam, habet ingenium. Ludit et ipse nunc versiculis, nunc
soluta oratione et libera. Graecis plurimum delectatur. In summa, dignus
qui sit principi tuo carus, quia similis, similis autem, qua ratione parva
magnis componuntur. Is nunc, scribente hanc epistolam me, alteram
seorsum commentatur epistolam. Quae, cuicuimodi erit, etiam si minus
apte exierit, mittetur tamen ad te, ut ipsius ingenioli degustationem velut
aliquam accipias. Amat autem plurimum te de munere hoc, et cupit sane
occasionem sibi aliquam dari qua gratiam reponat.
6. Si ad Hermolaum Petrumque Contarenum Venetos rescripseris,
velim utrique agas me nomine gratias, utrique me commendes non vul¬
gariter.
7. Ad superiores tuas literas nescio an responsum acceperis nostrum.
Cupio significes, ut in ratione lati atque accepti possim tecum paria fa¬
cere.