OCR Output

cum triennio aut guadriennio proximo, visendae civitatis gratia, eo con¬
cessisses. Digni homines sunt gui a te guogue diligantur.
3. Vale igitur, et me ama.

Igubii, V Calendas Iulias MCCCCLXXXV

VI.
Angelus Politianus Ludovico Odaxio suo s. d.

1. Plutarchi lepidum novum libellum, quem tu scilicet Latine interpre¬
tatus adolescenti meo nuncupasti, vidi, cepi, legi, et quidem simul omnia,
adeo cupide ut prius pene ad calcem prae studio pervenisse quam ex
carceribus promovisse me senserim. Illex mihi fuit statim suavis odor
quidam verborum tuorum plane ambrosius. Tum sententiarum veluti
sapor quidam austerus et dulcis, non secus illecebris orationis tuae quam
myrothecii condimentis imbutus, ita (quod dicitur) palatum irritavit ut,
quasi helluo aliquis, vix commansas epulas has, tam lautas, tam opiparas,
devoraverim, et sum profecto miratus sic Latine Plutarchum loqui didi¬
cisse iam mortuum, cui viventi quondam (sic enim scribit ipse) adeo
sermo Romanus repugnabat. Videri enim potest non tam obiisse quo die
obiit quam secessisse ad studium Romanae linguae, ut qui Graecorum
Latinorumque vitas illustrium hominum inter se contulerit, cum quo ipse
se conferat non inveniat. Nam sese conferre sibi in utriusque orationis
facultate certe non ausit, quia scilicet in nostra praeponderat.

2. Quod autem princeps iste tuus, atque adeo noster (noster enim est
profecto qui litterarum studiosus est), quod, inquam, bonas arteis com¬
plectitur, atque ad omneis parteis bene audiendi se comparat, parentisque
sui absolutissimi hominis vestigiis insistit, dici non potest ut gaudeam,
ut exultem atque triumphem, ut tibi quoque gratuler, mi Ludovice. Duos
mihi viros tulisse aetas nostra videbatur qui rem literariam, non quidem
cunctando ut ille verrucosus, sed multa agendo potius, restituerent, Fe¬
dericum Urbinatem principem olim tuum et Laurentium Medicem pa¬
tronum semper meum, utinamque semper. Hi duo (ni fallor) ausi in
tantis saeculi huius tenebris lucem sperare, quasique contra torrentem
pessimorum morum brachia dirigere. Ergo et librorum pulcherrimam
supellectilem sibi compararunt, et doctos iuverunt, et ipsi studia tractarunt.

3. Nam ut de principe tuo taceam, de quo longiore subsellio agendum
puto, dicam autem de Laurentio meo. Cave putes quenquam esse ex

157