OCR
vicissitudo, cum ad absentis tantum missitentur, amor autem verus etiam absentis praesentis faciat, nisi si vel ipsis testantur, vel aliis ostentat mutuam voluntatem? Sed neque testibus eget amor sincerus, quippe oculeus totus, ac Lynceus, et qui Momi quoque iudicium de positu humani corculi despuat, neque se populo iactat, cum sint amici kat’ "Entkobpov satis magnum theatrum, alter alteri. Quin istam quoque pene dicam superstitiosam probationem amoris in me tui totam tibi remitto. Est enim mihi, est ad manum semper amicitiae examen; est et Hecatonis amatorium, quo te vel ingratis ad amandum compellam. Sed nec te monebo ut principibus me tuis insinues, neque invicem moneri me patiar ut patronus te meis adiungam. Quoquo enim tu irrepseris, ego sequar; ubiubi ego me adglutinavero, inde scilicet tu pendebis. Ut enim militem custodemque eadem catena, ita par legitimum amicorum una tenet copula. 2. Plutarchum Latine iam per te loquentem ego atque adulescens meus avidi expectamus, minime quidem dubitantes quin sit absolutissimus futurus, vel ob id certe, ut alicui ex veteribus Graecis ta didaxtpa referas, quando ita Graece ab eis didicisti ut novos docere iam omneis possis, et quod dicitur avtınekapyeiv. Vale. V. Ludovicus Odaxius Angelo Politiano suo s. d. 1. Plutarchi libellus ad te venit, qui, si ullam potius elegantiam quam benivolentiam profiteretur, erubesceret profecto, nec ad exactissimae eruditionis officinam sese nisi verecunde conferret. Nunc autem laetus et securus accedit, humanitate tua magis quam ullo ornamento suo fretus. Proinde meretur ut eum ad te proficiscentem benigne suscipias, illique primariam amoris operam sedulo impertiaris. Siquidem ego illum, quem alioquin frivolum, abiectum et vile munus existimarem, non indignum tamen putavi qui ad exhibendum studii atque observantiae in vos meae pignus adveniret. Utcunque erit, et quanticunque erit, in bonam accipias partem rogamus obsecramusque. 2. Nudius tertius ab Hermolao Barbaro et Petro Contareno, qui duo vel nobilissimi vel ornatissimi vel eruditissimi viri sunt, Venetiis mihi literae venerunt, in quibus admoneor ut, si unquam ad te scripturus sum, eorum te nomine salvum esse iubeam. Memini me, autumno superiore cum Venetiis essem, una cum his de te, perinde ac doctissimo homine, sermonem habuisse. Illi autem se familiaritatem tuam iniisse asserebant 155