OCR
literaturam inspicias, profecto intellexisses ea, praeterquam ab amantissimo homine, dici aut excogitari non potuisse. In eam enim confabulationem veneramus ut de viris hoc tempore doctissimis loqueremur, in quibus facile tu principatum optinere visus es. Nec me amor aut adulandi studium fallit, a quo semper tanquam intestino morbo abhorrui. 3. Sed quorsum haec tam multa de officio erga te meo? Nempe ut intelligas me tibi esse ac fore deditissimum, etsi magno montium ac regionum intervallo secludamur, teque habere neminem a quo maiori vel benivolentia vel observantia fovearis. Quod si ulla unquam mihi occasio evenerit ut quapiam in re tibi morem gerere possim, id vero in primis mihi iucundissimum erit. Quam quidem occasionem abs te actutum perveniri cupio, ne me in pollicendo quam in praestando liberaliorem autumes. 4, Demetrium vero, virum eruditissimum, Petrumque in primis, discipulum tuum, elegantissimae atque amplissimae spei adulescentem, nomine meo salvos facito, cui librum ex Plutarcho traductum, unum ex multis ineptiarum mearum monumentis, dedicavi multos iam menses, misissemque hactenus, si dignum putassem qui in manus vestras eruditissimas perveniret. Mittetur tamen, clementia vestra potius allectus quam iudicio deterritus. Vale. IV. Angelus Politianus Ludovico Odaxio suo s. d. 1. Deprehenderunt me in actu literae tuae. Ideoque lectas paulum in praesens seposui, diligentius dein per ocium recogniturus, ad easque (ut par erat) cum primum possem responsurus. Id si serius quam aut tu pateris aut ego voluissem contingit, est tamen humanitatis tuae quicquid hoc est quod facimus boni consulere. Neque enim tam opellam aliquam alter ab altero quam ipsum animum requirimus, neque continuo parum amat qui parum officiosus est. Quare ne illud quidem in epistola tuo valde probo, quod te tam scrupulose excusas, cur aut antea nihil ad me scripseris, aut nunc demum scripseris. Si enim amamus ex animo inter nos, sicuti certe amamus, quicquid alteri commodat profecto utrique commodat. Quare neque dissolvere sed nec lassare voluntates nostras, quasi nodo Herculaneo cohaerentis, aut silentium possit, aut ulla officii, praesertim non necessarii, intermissio. Quo autem amicis ista literarum 153