OCR Output

epistola est, Jacobi Antiquarii, mire gravis et erudita, quem mihi virum
minime alioqui facie notum, saepenumero tamen Laurentius Medices
meus a literis, a moribus, a prudentia commendaverat. In ea profecto
epistola, nec honestam indolem, nec expressam quandam vetustatis ima¬
ginem, nec textum illud operosius, quale vestrum est, nec ullum denique
stili cultioris ornamentum requisiveris, ut admitti, ni fallor, in istam
quasi praerogativam tribuum iure debeat. Sed de hoc ipsi videritis.

2. Epistolam vero ad me tuam legit idem Laurentius, et quidem non
incuriose, lectamque verbis exquisitissimis laudavit sic ut mihi quoque
apud illum magna accesserit de tuo felici calamo commendatio. Nam
quanquam mihi ille vir plus meritis semper tribuit, tamen ut tuas legit
literas, visus est nescio quo pacto favere propensius iudicio de me suo, et
pluris aliquanto me post eam diem facere, quam antea consuevisset.
Iamne igitur sentis quantopere isto literarum nomine debeam tibi, per
quem factum sit ut sibi iam Laurentius ipse placeat, quod ego non displi¬
ceam? Quare te rogo, cum tibi a re publica ocium fuerit, scribas aliquan¬
do ad Politianum tuum, putesque te non epistolas ad ipsum sed stipendia
mittere, sed sacerdotia, sed honoris titulos, omniaque denique vitae
humanae commoda. Quorum cum semper auctor ei Laurentius unus
extiterit, tanto subinde potiora collaturus videtur, quanto eundem gra¬
tiorem vobis, hoc est religiossisimis artium bonarum censoribus, intel¬
lexerit.

3. Ioannes Picus Mirandula, lux omnium doctrinarum, salutem tibi
adscribit, et ut item Merulae Puteolanoque nunties uterque rogamus.

Vale.

Florentiae, Calendis Decemb. MCCCCLXXXVITIT

141