OCR
forte fortuna, librum converterimus. Hoc si non falso ratiocinor, iam scilicet spongiam cogito, rogogue mihi de eo guam primum significes, ut ipsum saltem limae laborem lucrifaciam. 5. Vale, meque lacobis duobus, Volterrano et Antiquario, hoc est humanitatis ac probitatis geminis exemplaribus, commenda. Florentiae, X Calendas Maias MCCCCLXXXX XIV. Hieronymus Donatus Angelo Politiano suo s. d. 1. Accepi Miscellanea. Percurri. Jucundissima lectio, in qua delectari et iuvari vel doctissimus quisque possit. At, inquies, praeceps iudicium est quod obiter fertur. Sed cum de re literaria agitur, iudicare de te possumus, abdicatis iuris solemnibus, etiam stantes, adeo cuique securum est de eruditionum controversiis cum Politiano in tenebris quoque dimicare. Mihi autem in eo opere tantum tribuis quantum nec agnosco nec postulo. Perge (quod facis) iuvare bonas artes, neque formides blatteratorum et sciolorum aculeos. Nunquam caruere invidia egregii fortesque conatus. adN SWS (kpEcowv yap oiKkTIPUd PAdvos) ur Tapiet Kaha, vana Sikaiw mndaXiw Latinas literas. Fortasse enim ii maxime ex opere profecturi quibus id magis sordescere videbitur. Vale. Mediolani, VI Calendas Novemb. MCCCCLXXXVIIII XV. Angelus Politianus Hieronymo Donato suo s. d. 1. Non est is auctoritatis meae rigor ut invidentium flatus quasi ventorum tuto possit excipere, nisi vestris paucorum testimoniis, velut adminiculis, ipsa per se decidua fulciatur. Equidem multorum accepi literas, ex quo Miscellanea publicavi, laudantium scilicet (ut fit) et gratulantium. Sed nescio quo pacto, de tuo, de Barbari, de Pici, de istiusmodi perpaucorum iudicio, sic ipse me censeo ut tum denique stare videar, cum puncta omnia tulerim suffragii vestri. Quanquam etiam istinc reddita mihi nuper 139