forte fortuna, librum converterimus. Hoc si non falso ratiocinor, iam
scilicet spongiam cogito, rogogue mihi de eo guam primum significes,
ut ipsum saltem limae laborem lucrifaciam.
5. Vale, meque lacobis duobus, Volterrano et Antiquario, hoc est hu¬
manitatis ac probitatis geminis exemplaribus, commenda.
Florentiae, X Calendas Maias MCCCCLXXXX
XIV.
Hieronymus Donatus Angelo Politiano suo s. d.
1. Accepi Miscellanea. Percurri. Jucundissima lectio, in qua delectari et
iuvari vel doctissimus quisque possit. At, inquies, praeceps iudicium est
quod obiter fertur. Sed cum de re literaria agitur, iudicare de te possumus,
abdicatis iuris solemnibus, etiam stantes, adeo cuique securum est de
eruditionum controversiis cum Politiano in tenebris quoque dimicare.
Mihi autem in eo opere tantum tribuis quantum nec agnosco nec postu¬
lo. Perge (quod facis) iuvare bonas artes, neque formides blatteratorum
et sciolorum aculeos. Nunquam caruere invidia egregii fortesque conatus.
adN SWS (kpEcowv yap oiKkTIPUd PAdvos) ur Tapiet Kaha, vana Sikaiw
mndaXiw Latinas literas. Fortasse enim ii maxime ex opere profecturi
quibus id magis sordescere videbitur.
Mediolani, VI Calendas Novemb. MCCCCLXXXVIIII
XV.
Angelus Politianus Hieronymo Donato suo s. d.
1. Non est is auctoritatis meae rigor ut invidentium flatus quasi ventorum
tuto possit excipere, nisi vestris paucorum testimoniis, velut adminiculis,
ipsa per se decidua fulciatur. Equidem multorum accepi literas, ex quo
Miscellanea publicavi, laudantium scilicet (ut fit) et gratulantium. Sed
nescio quo pacto, de tuo, de Barbari, de Pici, de istiusmodi perpaucorum
iudicio, sic ipse me censeo ut tum denique stare videar, cum puncta om¬
nia tulerim suffragii vestri. Quanquam etiam istinc reddita mihi nuper