OCR
TG Lol Mac ein MAEiog SOpOG, obTE yap ÜTVOG odT’Eap EEanivag YAVKEPWTEPOV, ODTE HEALOOALG ävdea, 6000v £uoi Mwoau IlwAıtiavoöd pikau. 3. Vale, et me ama, a quo amaris plurimum. Venetiis, VI Idus Iunias MXVD XII. Hieronymus Donatus Angelo Politiano suo s. d. 1. Salve, Politiane mi. Tam diu humanissimis literis tuis respondere distuli ut putem me nunc potius ad te scribere quam rescribere. Imputabis sive occupationes publicas sive privatam desidiam, modo abdices omnem aut oblivionis aut arrogantiae suspitionem. Equidem, Politiane mi, nullum ego thesaurum comparari posse censeo amico qui et probus et doctus sit. Nec aliunde homini locupletior felicitatis proventus accedit quam ex vera incorruptaque amicitia quam virtus probitasque conciliat. Quo fit ut ego saepissime vestram istam, sub parente patriae Laurentio, Academiam absens mirari et amare maxime soleam, in qua praeclara simul optimarum artium morumque pretia contra pertinacissimas animi sordes, vitium atque inscitiam, conspiraverunt. Quorsum haec? Ut facile tibi persuades me, quanquam tardius rescripserim, summopere tamen delectatum esse humanissimis et eruditissimis literis tuis. In iis praeclarum istud vestrum ocium intueri licet, et doctrinarum quietem vobis invidere. Nam nos et publica et privata distringunt, et nostra fere sunt temporis furta, non studia. Gratulor vobis amoenissimas Musas, literatissimum ocium, quibus absens impense faveo, subscribo et bene opto, cum vestra, tum bonarum artium causa. Sed haec satis. 133