TG Lol Mac ein MAEiog SOpOG, obTE yap ÜTVOG
odT’Eap EEanivag YAVKEPWTEPOV, ODTE HEALOOALG
ävdea, 6000v £uoi Mwoau IlwAıtiavoöd pikau.
3. Vale, et me ama, a quo amaris plurimum.
Venetiis, VI Idus Iunias MXVD
XII.
Hieronymus Donatus Angelo Politiano suo s. d.
1. Salve, Politiane mi. Tam diu humanissimis literis tuis respondere di¬
stuli ut putem me nunc potius ad te scribere quam rescribere. Imputabis
sive occupationes publicas sive privatam desidiam, modo abdices omnem
aut oblivionis aut arrogantiae suspitionem. Equidem, Politiane mi, nul¬
lum ego thesaurum comparari posse censeo amico qui et probus et doctus
sit. Nec aliunde homini locupletior felicitatis proventus accedit quam ex
vera incorruptaque amicitia quam virtus probitasque conciliat. Quo fit ut
ego saepissime vestram istam, sub parente patriae Laurentio, Academiam
absens mirari et amare maxime soleam, in qua praeclara simul optimarum
artium morumque pretia contra pertinacissimas animi sordes, vitium
atque inscitiam, conspiraverunt. Quorsum haec? Ut facile tibi persuades
me, quanquam tardius rescripserim, summopere tamen delectatum esse
humanissimis et eruditissimis literis tuis. In iis praeclarum istud vestrum
ocium intueri licet, et doctrinarum quietem vobis invidere. Nam nos et
publica et privata distringunt, et nostra fere sunt temporis furta, non
studia. Gratulor vobis amoenissimas Musas, literatissimum ocium, qui¬
bus absens impense faveo, subscribo et bene opto, cum vestra, tum bo¬
narum artium causa. Sed haec satis.