OCR
XI. Hieronymus Donatus Angelo Politiano suo s. d. 1. Ego vero, Politiane doctissime, tui erga me amoris fructus gratissimos et iucundissimos cepisse me sentio, neque aliunde uberiores honorificentioresque proventus expecto. Nam et in amicitia respondisse te video AUTW TW HETPW Awov, et te (id quod nunquam dubitavi) non Politianum modo, verum et TOÄLTIKWTATOV esse percipio, sociata tam rara exactaque eloquentia infinitae prope humanitati atque modestiae. Quod si rationes negociorum meorum excussero atque invicem retulero, nihil me ab eo die quo ad Picum novissime scripsi praestantius lucrifecisse comperiam tua hac epistola — dii boni, quantum Attica, erecta, exculta, quantum denique amabili, ut in ea summus amor, summa eruditio contendere videantur, neque facile utrum excellat dignosci possit. Utriusque rei evidentissimas causas coniectari facillimum est. Eruditio enim divino ingenio, studio infatigabili, tota ex te ipso summa est. Benivolentia vero non ingentissima esse non potest qua me, Pico auctore, complexus es. Ego tamen iam antea amare te coeperam, sed defuit illa eig TAÚTÖV ovvayovoa OutAia, qua tamen in posterum beneficio literarum non indigebimus. 2. At tamen meminisse te suspicor (fere enim quinquennium agitur cum apud nos versabaris) te Hermolao ac mihi, tunc parentis et patrui morte squalido ac pullato, carmen illud aureum de sacrilega ac sanguinaria Juliani caede recitasse, ex quo nunquam apud me eruditorum hominum mentio facta est quin mihi ex omnibus primus occurreres. Mox in tua illa Rustico elegantissima, magnus a me semper habitus, maior inventus es. Quamobrem id tibi persuasum velim: ea te mecum amoris et officiorum’ fundamenta iecisse ut nullo casu ruere, nulla vi convelli possint, cuius fructus candidissimos et mihi omnium longe gratissimos, hoc est literas tuas, expecto. Neque solum literas, sed interdum quoque amoenissimas Musas, quae cum ad me venerint, tunc maxime Theocriti carmen illud suavissimum cantabo: 7 A latinban a Butler-kiadásban helytelenül officium áll officiorum helyett. Poliziano: Letters, 123. 131