1. Ego vero, Politiane doctissime, tui erga me amoris fructus gratissimos
et iucundissimos cepisse me sentio, neque aliunde uberiores honorificen¬
tioresque proventus expecto. Nam et in amicitia respondisse te video
AUTW TW HETPW Awov, et te (id quod nunquam dubitavi) non Politianum
modo, verum et TOÄLTIKWTATOV esse percipio, sociata tam rara exactaque
eloquentia infinitae prope humanitati atque modestiae. Quod si rationes
negociorum meorum excussero atque invicem retulero, nihil me ab eo
die quo ad Picum novissime scripsi praestantius lucrifecisse comperiam
tua hac epistola — dii boni, quantum Attica, erecta, exculta, quantum
denique amabili, ut in ea summus amor, summa eruditio contendere
videantur, neque facile utrum excellat dignosci possit. Utriusque rei
evidentissimas causas coniectari facillimum est. Eruditio enim divino
ingenio, studio infatigabili, tota ex te ipso summa est. Benivolentia vero
non ingentissima esse non potest qua me, Pico auctore, complexus es.
Ego tamen iam antea amare te coeperam, sed defuit illa eig TAÚTÖV
ovvayovoa OutAia, qua tamen in posterum beneficio literarum non in¬
digebimus.
2. At tamen meminisse te suspicor (fere enim quinquennium agitur
cum apud nos versabaris) te Hermolao ac mihi, tunc parentis et patrui
morte squalido ac pullato, carmen illud aureum de sacrilega ac sangui¬
naria Juliani caede recitasse, ex quo nunquam apud me eruditorum ho¬
minum mentio facta est quin mihi ex omnibus primus occurreres. Mox
in tua illa Rustico elegantissima, magnus a me semper habitus, maior
inventus es. Quamobrem id tibi persuasum velim: ea te mecum amoris
et officiorum’ fundamenta iecisse ut nullo casu ruere, nulla vi convelli
possint, cuius fructus candidissimos et mihi omnium longe gratissimos,
hoc est literas tuas, expecto. Neque solum literas, sed interdum quoque
amoenissimas Musas, quae cum ad me venerint, tunc maxime Theocriti
carmen illud suavissimum cantabo: