OCR
IX. Hieronymus Donatus Ioanni Pico Mirandulae s. d. 1. Quae meae partes esse debuerant, eas omnes tibi sumpsisti, Pice doctissime, te ipsum apud me neglegentiae insimulans et in eo crimine, cuius ego apud te maxime reus sum, excusationem quaerens. Parum tibi videtur alios ingenio et eruditione praecellere, nisi modestia quoque et humanitate vincas non solum alios, sed te ipsum. At vero, obsecro, harum virtutum munera ita amplectaris ut nobis quoque aliquam obeundi ofhcii nostri occasionem relinquas, ne dum harum omnes tibi partes vindicas, nos inhumani atque inciviles habeamur, qua ego in re (quae mea est impudentia) iam non excuso neglegentiam meam, sed accuso humanitatem tuam. 2. Quod scribis te non temporariam mecum sed perpetuam amicitiam statuisse, non solum ea causa tibi me plurimum debere intelligo, verum etiam recte mihi amicitiam definisse videris, quae temporaria cum sit, iam amicitia esse non potest. Ilud scito: me eam in meorum ornamentorum delectu seposuisse. Quid enim mihi accidere potest praeclarius quam a tanto viro non laudari solum sed etiam amari? 3. Hermolaus noster incredibilem doctrinarum tranquillitatem et studiorum gtAomoviav curat, maxima utilitate eruditorum. Video esse summum ac rarum quiddam quod sperare possunt literae, eo incolumi. Eius ego consuetudinem, quam mihi tantopere invides, eadem penu servo qua et amicitiam tuam. Nihil praeterea adeo Oavuaotov censeo quod assequi ingenio et eruditione non possis, praesertim quia audio te Tic EAANvuciig Tadeiag yaptv istuc demigrasse. Quod ego consilium ita laudo ut magis laudare non possim. Nam obdév yAvkUtTEpov ff mavT’eidévat. 4. Ego Politianum tibi invideo, hominem fertilissimi et facundissimi ingenii, cuius Rusticum nuper legi. Visus est mihi splendor aetatis nostrae et nav én’dabeia nenhaoupévov Ex Atdc Épvos, cui ea de me polliceri te meis verbis postulo quae ab homine amicissimo expectare potest. Utor autem te internuntio in auspicanda mihi cum eo benivolentia, cum fretus 125