Skip to main content
mobile

L'Harmattan Open Access platform

  • Search
  • OA Collections
  • L'Harmattan Archive
Englishen
  • Françaisfr
  • Deutschde
  • Magyarhu
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
  • Clipping
Preview
022_000119/0000

Angelo Poliziano: Levelek I–IV.

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Title (EN)
Angelo Poliziano: Letters I–IV.
Field of science
Irodalomtörténet / History of literature (13020), Klasszikus, régi görög és latin irodalom és művészetek / Classics, ancient Greek and Latin literature and art (13018), Kultúrtörténet, kulturális emlékezet / Cultural history, cultural memory (13056)
Series
Károli könyvek. Műfordítás, forrás
Type of publication
bilingvis szövegkiadás, text edition with translation
022_000119/0110
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
  • Clipping
Page 111 [111]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
022_000119/0110

OCR

impudentiae tacite accusas, gui tantae existimationis virum per calumniam guodam modo deprehendere guaesiverim, habeo iam excusationem mihi ex tua epistola paratam. Fateris enim vera esse quae in scholis nostris lectitantur, ‘Amicus Plato, magis amica veritas, sed cum ambo sint amici, pium esse veritatem in honore praeferre.’ 4. Cum igitur ita sentirem, Plintum non minus quam caeteros in hederae descriptione alterius plantae quae apud Graecos Kıodög appellatur nominis vicinitate deceptum, quoniam hedera a Graecis Kı0oög dicatur, indicia non sine errore miscuisse, nolui, quantum in me erat, pati veritatem ipsam in obscuro iacere. Quod autem fortius atque evidentius hunc a me errorem indicari oportuisse censes, scito non fuisse tunc animi mei propositum Plinii auctoritatem pessundare. Nam cum illa dictabam, praecipua erat mihi contentio cum barbaris. Atque ideo cum de hedera sermo haberetur, cuius naturam non satis Avicennae cognitam fuisse probare contendebam, obiter ac veluti quodam in transcursu Plinium quoque in aliorum mentione nominavi, quem tamen non dixi una cum Avicenna ac reliquis errasse, sed videri in eodem cum aliis errore versari. Vide quam modestius de Plinio, quam de aliis tunc sim locutus quos non videri eodem errore deviare sed plane aberrare asseveravi. Quod si is mihi animus tunc fuisset, aut nunc etiam esset, Plinii errata in lucem patefacere, potuissem et tunc et nunc quoque possem integrum de eisdem implere volumen. Pauca tamen e multis hoc in loco censui aperienda, ut intelligas me non temerario iudicio sed certissimis rationibus adductum ut existimarem Plinium in hederae descriptione, uemadmodum in multis aliis ad medicinam pertinentibus, aberrasse. 5. Illud vero mihi primum tecum conveniat, tam apud Graecos quam apud Latinos atque etiam barbaros, Dioscoridem esse summum auctorem, atque praecipuum cui in herbarum ac fruticum descriptionibus fides sit adhibenda. Nam et Plinius ipse non minus hunc quam ‘Theophrastum in hac parte secutus videtur, ut qui utranque linguam, et Graecam et Latinam, noverit, sententias integras Dioscoridis, quasi verbum ex verbo, a Plinio translatas agnoscat. Galenus praeterea, homo tum in omnium liberalium artium tum in medicinae praesertim disciplina praecipuus, in suo de simplicibus medicamentis libro se a describendis herbarum imaginibus supersedisse fatetur, quoniam abunde in hoc studio fuerat a Dioscoride satisfactum. Nec Serapio Arabs, herbas describere aggressus, 109

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1913 px
Image height
2705 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
1.14 MB
Permalink to jpg
022_000119/0110.jpg
Permalink to ocr
022_000119/0110.ocr

Links

  • L'Harmattan Könyvkiadó
  • Open Access Blog
  • Kiadványaink az MTMT-ben
  • Kiadványaink a REAL-ban
  • CrossRef Works
  • ROR ID

Contact

  • L'Harmattan Szerkesztőség
  • Kéziratleadási szabályzat
  • Peer Review Policy
  • Adatvédelmi irányelvek
  • Dokumentumtár
  • KBART lists
  • eduID Belépés

Social media

  • Facebook
  • Instagram
  • LinkedIn

L'Harmattan Open Access platform

LoginRegister

User login

eduId Login
I forgot my password
  • Search
  • OA Collections
  • L'Harmattan Archive
Englishen
  • Françaisfr
  • Deutschde
  • Magyarhu