OCR Output

VII.

Nicolaus Leonicenus Angelo Politiano suo s. d.

1. Gaudeo plurimum, Angele vir doctissime, studium meum in refellen¬
da inscitia barbarorum qui de medicina scripserunt abs te, nunquam
satis laudato viro, probari. Non enim ego id de te sentio quod forte ple¬
rique qui in ea haeresi sunt, hominem eloquentem non posse de aliis
disciplinis iudicare, quasi earum peritia carere sit necessarium ei qui
bonarum literarum ac politioris humanitatis studiis fuerit imbutus. Novi
ego tum perspicacissimum ingenium, novi fervens iam inde a pueritia
studium, non minus ad philosophiae doctrinam quam ad oratoriam atque
poeticam capessendam, in quibus omnibus tantum profecisti ut tua te
patria inclita Florentia omnium liberalium artium utatur praeceptore.

2. Nec sane mirandum te unum esse perpaucorum qui aetate nostra
eloquentiam cum sapientia iunxerunt, cum in eiusdem sapientiae studio
habeas ducem ac comitem divino virum ingenio, loannem Picum Mi¬
randulam nostrum, cum quo dies ac noctes in omni doctrinarum medi¬
tatione versaris, ac praeterea tibi omnia ad ingenue philosophandum
adiumenta suppeditet favor ac gratia Laurentii Medicis, maximi hac
tempestate studiorum patroni, qui missis per universum terrarum orbem
nuntiis in omni disciplinarum genere libros summa ope conquirit, nulli
sumptui parcit quo tibi ac reliquis praeclaris ingeniis bonarum artium
studia aemulantibus instrumenta abundantissima paret. Audivi te refe¬
rente vocem illam praeclaram ex Laurentii ore prodiisse, optare tanta sibi
abs te ac Pico nostro ad libros emendos praestari incitamenta ut tandem,
deficientibus sumptibus, totam supellectilem oppignerare cogatur. Cum
igitur omnia et animi et fortunae bona in te cumulatissima sint, nihil est
quod, Angelo Politiano pro me contra barbaros pronuntiante, quempiam
deinceps timere debeam qui illorum patrocinium sit suscepturus.

3. Quod autem, ut iure a me barbaros reprehendi iudicasti, ita non
approbas quod Plinium, de vita ac literis optime meritum, intra eandem
cum barbaris aleam posuerim, cuius tanta sit apud peritissimum quenquam
auctoritas ut aut eam tentare non debuerim, aut si omnino convellendam
duxeram, fortius id a me fieri quam adhuc fecisse videar oportuerit, si me
forte hisce verbis, ut qui mecum amice omnia potes, temeritatis atque

107