OCR
guius. De vestris enim illa sunt scholis: Amicus Socrates, amicior veritas, et item, Amici ambo, plus tamen habendum honoris veritati est. 4. Plinius igitur, ut guidem tu ais, perinde atgue Avicenna cisthon ab hedera non distinguit, errore, si guidem ita sit, maximo, guando cisthos ab hedera plurimum et figura et colore et viribus differat. Addisgue mirandum de Plinio magis guam de Avicenna, guoniam Graece linguae peritus, secernere a cisso, hoc est ab hedera, cisthon debuerat. Argumentum affers guamobrem alterum ab altero non separet, guod in libro Naturalis Historiae sexto decimo hederam dividat in marem ac foeminam, floremque utriusque similem dicat esse rosae silvestri, tum idem libro quarto et vigesimo cisthon quoque illam, sub qua nascitur hypocisthus, in marem dividat et foeminam, marique rosaceum, foeminae album tribuat florem, postremo quod etiam cisthi huius fecisse inter hederas mentionem se dicat. Quocirca sic videris posse colligere: cum Plinius libro quarto et vigesimo mentionem se de cistho inter hederas fecisse doceat, cuius tamen vocabulum nusquam superius inter hederas citetur, facilis coniectura est, cisthon ab eo hederae nomine comprehensam, praesertim qui sic hederam quemadmodum et cisthon in marem foeminamque partiatur, et in hederis florem describat cisthi. 5. Iam quoniam quid tibi videatur exposui, quid ego contra opiner edisseram. Nego usquam a Plinio inter hederas cisthi mentionem factam, praeterquam libro quarto et vigesimo, ubi illam praeclare distinxit ab hedera. Nam quod tibi sumis, quasi Plinii testimonium, alibi eum de cistho inter hederas locutum, hoc ego neutiquam concedo. Mihi enim ubi hoc ait, in quarto et vigesimo scilicet libro, disserere de cistho adusque illam tantum clausulam videtur quae sic est apud ipsum: ’sub his maxime nascitur hypocisthis’. Post id autem statim interpungitur, ac de integro sic verba incipiunt: ‘quam inter hederas diximus, cissos, erythranos ab iisdem appellatur, similis hederae.’ nec autem vereor (quae tua est in literis elegantia) quin figuram agnoscas cuiusmodi apud Ovidium est: Quam legis a rapta Briseide littera venit, et iterum, "Quam, nisi tu dederis, caritura est ipsa, salutem, mittit Amazonio Cressa puella viro’. quod si illud quamy referre ad id malis quod antegreditur, cogeris ad hypocisthida potius (haec enim statim prior) quam ad cisthon referre. Deque hypo103