OCR
barbarorum phalanges, atgue eorum gui a nobis ad illos defecerunt, impetus insolentiasgue contemnam. 2. Tu modo, mi Politiane, eum te mihi exhibe gui semper fuisti erga me, hoc est mei honoris ac dignitatis acerrimum defensorem. Laurentium vero ac Petrum Medices, hoc est cum patre filium humanissimum, in me dilectione certantes, quandoquidem tu ille fuisti qui mihi quodcunque hoc regni, qui sceptra lovemque’ tua apud illos auctoritate ac gratia conciliasti, studeas in eodem erga me amore conservare. Vale. VI. Angelus Politianus Nicolao Leoniceno suo s. d. 1. Dictata illa tua, Nicolae, quibus Avicennae refellis inscitiam docesque medicos iuniores quanta in caligine rerum versentur, nescio plusne mihi voluptatis an doloris attulerint. Nam et gavisus mirifice sum res eas quibus hominum vita salusque continetur ab eo potissimum viro editas esse in lucem quem ego semper ingenii disciplinarumque merito plurimi fecerim, et indolui rursus generis humani vicem, quod in se grassari tandiu impune tristem hanc inscitiam patiatur, atque ab iis interdum vitae spem pretio emat, unde mors certissima proficiscatur. Quis enim non videat plus esse a medico quam a morbo periculi, siquidem et morbus alius pro alio curetur, et alia pro aliis remedia afferantur? 2. Quod si te prisca illa, Nicolae, tulisset aetas, in qua pro meritis praemia reddebantur, ne deorum quidem honoribus caruisses, nisi forte maius esse credimus unum aut alterum (quod Aesculapius fecit) a morte quam omneis pariter homines (quod ipse facis) a mortis etiam periculo eripere. Quare perge, obsecro, qua instituisti via, scilicet ut una opera et immortalem tibi gloriam parias, et omnibus vere hactenus mortalibus aegris vitam salutem concilies. 3. Quod autem Plinium quoque redarguis nostrum, quasi cisthon pro hedera acceperit, in hoc ego (ut libere agam et amice) longe a te dissentio. Nec autem verebor eius viri patrocinium suscipere audacter qui fuerit de vita et literis tam praeclare meritus, praesertim adversus te, hoc est adversus eminentem philosophum, cui nihil veritate ipsa debeat esse anti101