OCR Output

barbarorum phalanges, atgue eorum gui a nobis ad illos defecerunt, im¬
petus insolentiasgue contemnam.

2. Tu modo, mi Politiane, eum te mihi exhibe gui semper fuisti erga
me, hoc est mei honoris ac dignitatis acerrimum defensorem. Laurentium
vero ac Petrum Medices, hoc est cum patre filium humanissimum, in me
dilectione certantes, quandoquidem tu ille fuisti qui mihi quodcunque
hoc regni, qui sceptra lovemque’ tua apud illos auctoritate ac gratia con¬
ciliasti, studeas in eodem erga me amore conservare.

Vale.

VI.

Angelus Politianus Nicolao Leoniceno suo s. d.

1. Dictata illa tua, Nicolae, quibus Avicennae refellis inscitiam docesque
medicos iuniores quanta in caligine rerum versentur, nescio plusne mihi
voluptatis an doloris attulerint. Nam et gavisus mirifice sum res eas qui¬
bus hominum vita salusque continetur ab eo potissimum viro editas esse
in lucem quem ego semper ingenii disciplinarumque merito plurimi fe¬
cerim, et indolui rursus generis humani vicem, quod in se grassari tandiu
impune tristem hanc inscitiam patiatur, atque ab iis interdum vitae spem
pretio emat, unde mors certissima proficiscatur. Quis enim non videat
plus esse a medico quam a morbo periculi, siquidem et morbus alius pro
alio curetur, et alia pro aliis remedia afferantur?

2. Quod si te prisca illa, Nicolae, tulisset aetas, in qua pro meritis
praemia reddebantur, ne deorum quidem honoribus caruisses, nisi forte
maius esse credimus unum aut alterum (quod Aesculapius fecit) a morte
quam omneis pariter homines (quod ipse facis) a mortis etiam periculo
eripere. Quare perge, obsecro, qua instituisti via, scilicet ut una opera et
immortalem tibi gloriam parias, et omnibus vere hactenus mortalibus
aegris vitam salutem concilies.

3. Quod autem Plinium quoque redarguis nostrum, quasi cisthon pro
hedera acceperit, in hoc ego (ut libere agam et amice) longe a te dissentio.
Nec autem verebor eius viri patrocinium suscipere audacter qui fuerit de
vita et literis tam praeclare meritus, praesertim adversus te, hoc est ad¬
versus eminentem philosophum, cui nihil veritate ipsa debeat esse anti¬

101