OCR Output

3. Gratulatio tua, guod philosophiae me totum dediderim, mirum
quantum mihi bonae spei addidit. Perseverabimus, igitur, praesertim cum
bene cesserit adhuc quod hactenus publice specimen dedimus, non modo
docendo, set etiam disputando. Facit animos, credo, Picus hic noster, qui
cum diu comparem sibi non inveniat in arena, certanti mihi laborantique
tamen unice favet. Isque cum mihi tale quiddam forte qualem Glauco
illi Carystio pater acclamavit, tv dn’äpotpov, terram (medius fidius)
ipsam subiicere videtur Antaei pedibus.

4. Atque utinam tu quoque nobiscum viveres eodem contubernio.
Crederem fore ut et Musae huc omnes, si modo ullae usquam sunt Mu¬
sae, cum suis et nemoribus et fontibus (ne dixerim, cum sua modo supel¬
lectile), commigrarent, et indoctorum barbarorumque phalanges, quae
totum fere orbem signis positis exultantes tenent, facile te et Pico ducibus
fugarentur.

5. Laurentius Petrusque Medices, hoc est cum filio suavissimo pater
humanissimus, certatim te diligunt, occasionemque sibi dari volunt qua
benivolentiae ipsorum aliquando erga te uberiorem fructum pleniorem¬
que percipias.

Vale.

V.

Nicolaus Leonicenus Angelo Politiano suo s. d.

1. Quemadmodum non multum dolenter fero ab hominibus illaudatis
vituperari, ita plurimum gaudeo a viris nunquam satis laudatis commen¬
dari. Nam etsi illi aut odio aut invidiae livore occaecati omnibus detrahunt,
hi vero plura quandoque amori ac benivolentiae tribuunt quam veritati,
non parum tamen interesse censeo hocne an illo affectu quicquam agatur.
Quis enim Thersitae maledicenti ac nemini parcenti credat, Nestori vero,
a cuius ore melle dulcior distillat oratio, non assentiatur? Ego sane, etsi
nihil me esse sciam, tuae tamen orationis persuasione ac lepore ductus,
aliquod iam nomen ac decus censeo possidere. Neque in animum indu¬
cere possum quin tuum de me iudicium nonnulli sint approbaturi, si non
illi qui, ut in tua elegantissima epistola scribis, iam obbrutuerunt et a
glande nesciunt desuescere, saltem ii quos recta studia delectant, 'exigui
sane numero, sed bello vivida virtus.’ Horum armis atque auxiliis fretus,

99