OCR
> Galenos müveit, megtisztitvän azokat az arab és skolasztikus kommentárok tévedéseitől. E munka megkönnyítése érdekében készítette el olyan könyvnyi terjedelmű Galénos-művek latinra való fordítását, mint többek között az Ars medicinalis TIAz orvostudomány], a Commentarii in Hippocratis Aphorismos [Kommentar Hippokratés aforizmaihoz] és a De differentiis morborum [A betegségek megkülönböztetö jegyeil. 9) — II. Nicolaus Leonicenus Angelo Politiano suo s. d. 1. Munus Miscellaneorum tuorum, quae tuo nomine Baptista Guarinus nuper mihi tradidit, ingenti me voluptate affecit. Nam etsi a politioris humanitatis studiis iampridem feriatus sim, gaudeo tamen a doctissimis atque amicissimis hominibus mihi aliquando occasionem praestari ad ea studia redeundi quae me in adolescentia maxime delectarunt. Quanquam (ut verum fatear) postquam opus id perlegi, visus sum non in alienis agris cum dispendio, sed in proprio solo magna cum utilitate versari. Inveni in eo non modo quae ad literaturam ac poetarum et oratorum cognitionem plurimum conferunt, sed et medicorum et philosophorum sententias docte atque eleganter abs te explicatas et in veriorem lucem eductas quam in aliorum libris perlegantur. Quae res non mediocrem mihi spem affert fore ut aliquando philosophia universa, quae iam pridem apud barbaros barbara facta est, Angeli Politiani opera Latine loqui incipiat. 2. Habuisti,” ut scribis, a teneris annis praeceptores praestantissimos, sub quibus et Platonicam et Aristotelicam disciplinam imbibere potuisti. Nunc vero, ut ex tuis scriptis accepi, frueris consuetudine Pici nostri, principis nunquam satis laudati, cuius doctrinae imitatione summum sapientiae culmen, quemadmodum iam in oratoria ac poetica facultate eminentissimum obtines locum, brevi attingere poteris. Nisi utrunque amarem, utrique plurimum deberem, inviderem felicitati? vestrae, quibus in praeclarissima Italiae civitate, sub Laurentio Medice ac Petro filio, eximiis aetate nostra virtutis atque ingeniorum patronis, per summum ocium ingenue philosophari contingit. ? Butler kiadásában a babuisti nyomdahibäval igy: babuisiti. Poliziano: Letters, 84. : Butler kiadásában a felicitati nyomdahibäval igy: felcitati. Uo., 84. 95