OCR
2. Cui ut breviter respondeam: non opus est, mi Politiane, ut mihi gratias agas ob meum de singulari tua virtute vel testimonium vel iudicium. Etenim si nolo videri mendax et vanus, id faciam quod facio necesse est. Praeterea persuasissimum habe me in primore fronte animum gestare, nec a labiis dissentire praecordia: concordat in me scriptio cum mente, lingua cum pectore, et de promptuario nostro sincera promuntur citra omnem fucatam simulationem. Eruditio tua illa interior atque politior a nemine non paulo humaniore suspicitur; a me et suspicitur et amatur. Hoc in praesentia fit, hoc idem fiet in posterum. Sum et ero tuarum laudum, si non idoneus, saltem benivolus buccinator. Olim istic iecimus amicitiae inter nos mutuae fundamenta, qua cum id temporis a nobis glutino literario fuerint ferruminata, superest ut eodem deinceps ferrumine immisso ad fastigium extollantur, quod ad amussim fit et libellam, si epistolae inter nos ultro citroque discurrerint, si fuerit inter nos, si non cottidiana, saltem hebdomatica literarum reciprocatio, quae in fulturis amicitiae stabiliendis laterculorum aut calcis haud dubie vicem repraesentant. Patefactae sunt amicitiarum fores, quarum me futurum subinde hospitem polliceor. 3. Vale, decus literarum, et quod Pico polyhistori meo nomine debes, eidem meo nomine resolvito. Vale. 91