OCR Output

2. Cui ut breviter respondeam: non opus est, mi Politiane, ut mihi
gratias agas ob meum de singulari tua virtute vel testimonium vel iudi¬
cium. Etenim si nolo videri mendax et vanus, id faciam quod facio ne¬
cesse est. Praeterea persuasissimum habe me in primore fronte animum
gestare, nec a labiis dissentire praecordia: concordat in me scriptio cum
mente, lingua cum pectore, et de promptuario nostro sincera promuntur
citra omnem fucatam simulationem. Eruditio tua illa interior atque po¬
litior a nemine non paulo humaniore suspicitur; a me et suspicitur et
amatur. Hoc in praesentia fit, hoc idem fiet in posterum. Sum et ero
tuarum laudum, si non idoneus, saltem benivolus buccinator. Olim istic
iecimus amicitiae inter nos mutuae fundamenta, qua cum id temporis a
nobis glutino literario fuerint ferruminata, superest ut eodem deinceps
ferrumine immisso ad fastigium extollantur, quod ad amussim fit et li¬
bellam, si epistolae inter nos ultro citroque discurrerint, si fuerit inter
nos, si non cottidiana, saltem hebdomatica literarum reciprocatio, quae
in fulturis amicitiae stabiliendis laterculorum aut calcis haud dubie vicem
repraesentant. Patefactae sunt amicitiarum fores, quarum me futurum
subinde hospitem polliceor.

3. Vale, decus literarum, et quod Pico polyhistori meo nomine debes,
eidem meo nomine resolvito.

Vale.

91