OCR
I. Angelus Politianus Philippo Beroaldo suo s. d. 1. Legit epistolam mihi nuper ad se tuam Picus hic Mirandula noster, plane flos illibatus ingeniorum, cuius in extrema clausula nostri quoque sic honorificam mentionem faciebas ut, in quodam veluti literatorum consessu, proximos videlicet ab illo mihi gradus assignaveris. Hanc igitur ego tuam (si modo ita vocetur) sententiam quamvis audire citra ruborem, gnarus inscitiae meae, non poteram, tamen quod ab insigni quadam benivolentia proficiscebatur, ita gratanter accepi ut vix tantundem fuerim voluptatis habiturus si mihi esse illa quae de me pronuntiabas vera persuasissem. Nam quamvis testimonio conscientia repugnet, laetor tamen alicui talem me videri posse qualem tua me fingit, hoc est hominis eruditissimi, praedicatio. Quare statim dictavi hanc tibi epistolam, Beroalde, qua ducerem quantopere mihi tuum tale laudationis officium blandiatur, simulque darem fidem nulli me prorsus occasionem defuturum, rerumque posthac et temporum plane omnis articulos excussurum, donec tibi pro studio erga me tali et animo tandem quoquo modo referam gratiam. Vale. Florentiae, XVII Calendas Februarias MCCCCLXXXVILI 1. Philippus Beroaldus Angelo Politiano suo s. d. 1. Perlegi oppido quam libens literas illas quas ad me nuperrime dedisti, et quia tuae sunt et quia literatae. Miscellanea tua doctissimum te esse testantur, epistolae humanissimum. Turpe est vinci eruditione, humanitate vero turpissimum. Inde fit ut mihi non minutula labecula inspergatur, sed maxima labes, et ea quidem ineluibilis infigatur, cum abs te vincar in utroque. Assurgebat iam primum literatio nostra tuae politissimae literaturae, neque id dissimulanter. lam vero et illa quoque, quae in me alioquin non improbari solet, humanitas tuae cedit humanitati adeo ut tibi comparatus possim merito inhumanus iudicari. In aliena tibi epistola, salutem transeunter adscripseram; tu, quae tua dexteritas est, e vestigio me per epistolam resalutasti quae sua plane politura Politianum ostentat artificem totaque est officii benivolentiaeque refertissima. 89