OCR Output

I.
Angelus Politianus Philippo Beroaldo suo s. d.

1. Legit epistolam mihi nuper ad se tuam Picus hic Mirandula noster,
plane flos illibatus ingeniorum, cuius in extrema clausula nostri quoque
sic honorificam mentionem faciebas ut, in quodam veluti literatorum
consessu, proximos videlicet ab illo mihi gradus assignaveris. Hanc igitur
ego tuam (si modo ita vocetur) sententiam quamvis audire citra ruborem,
gnarus inscitiae meae, non poteram, tamen quod ab insigni quadam
benivolentia proficiscebatur, ita gratanter accepi ut vix tantundem fuerim
voluptatis habiturus si mihi esse illa quae de me pronuntiabas vera per¬
suasissem. Nam quamvis testimonio conscientia repugnet, laetor tamen
alicui talem me videri posse qualem tua me fingit, hoc est hominis eru¬
ditissimi, praedicatio. Quare statim dictavi hanc tibi epistolam, Beroalde,
qua ducerem quantopere mihi tuum tale laudationis officium blandiatur,
simulque darem fidem nulli me prorsus occasionem defuturum, rerumque
posthac et temporum plane omnis articulos excussurum, donec tibi pro
studio erga me tali et animo tandem quoquo modo referam gratiam.

Vale.

Florentiae, XVII Calendas Februarias MCCCCLXXXVILI

1.
Philippus Beroaldus Angelo Politiano suo s. d.

1. Perlegi oppido quam libens literas illas quas ad me nuperrime dedisti,
et quia tuae sunt et quia literatae. Miscellanea tua doctissimum te esse
testantur, epistolae humanissimum. Turpe est vinci eruditione, humani¬
tate vero turpissimum. Inde fit ut mihi non minutula labecula insperga¬
tur, sed maxima labes, et ea quidem ineluibilis infigatur, cum abs te
vincar in utroque. Assurgebat iam primum literatio nostra tuae politis¬
simae literaturae, neque id dissimulanter. lam vero et illa quoque, quae
in me alioquin non improbari solet, humanitas tuae cedit humanitati
adeo ut tibi comparatus possim merito inhumanus iudicari. In aliena tibi
epistola, salutem transeunter adscripseram; tu, quae tua dexteritas est, e
vestigio me per epistolam resalutasti quae sua plane politura Politianum
ostentat artificem totaque est officii benivolentiaeque refertissima.

89