minem eruditissimum, cupiebamque sine exceptione ab omnibus te pos¬
se laudari, ideo quae sentiebam a lividulis fortasse notatum iri, ea tibi
clandestina aliqua via nota fieri desideravi. Delectatus sum vehementer
tua ista probitate, qua neque tulisti aegre te commoneri, et rogasti ut de
caeteris idem facerem, quia eis te gratiam habere profitearis qui ab erro¬
ribus te vindicaverint. Non ego tantum mihi arrogo, ut quod tu ignora¬
veris, ego id me scire credam. Sed scribentibus omnibus id usu venire
solet, ut in scriptis suis, dum nova sunt, relegendis, vel obaudiant vel
conniveant (ut taceam opiniones nonnullas quarum inventionibus ap¬
plaudunt), quod ni ita esset, non in praeceptis haberemus, ’Nonumque
prematur in annum.’ Si quid autem a me bene dictum videatur, Teren¬
tianum illud, non tamen assentatorie, respondebo: ’Ridiculum. Non enim
cogitaras. Caeterum idem istuc, tute melius quanto invenisses.’
2. Ut aliquando ad rem veniam: dabo operam, ut qui residui sunt apud
mercatorem libri tui non nisi ex tua sententia exeant. Ego sumptu meo
habueram librum ipsum apud me hospitem. Posteaquam tamen etiam
gratis alterum fratrem in contubernio esse voluisti. Usus sum tua libera¬
litate ut ego munificus esse possim et ut tibi plus debeam. Leoniceno et
Pictorio munus tuum tradam, cum abs te responsum accepero.
3. Magnificis Laurentio et Pico me commendes rogo.
Ferrariae, IIIT Calendas lanuarias MCCCCLXX XVIII
XXII.
Angelus Politianus Baptistae Guarino suo s. d.
1. Bene habet. Amicos undique Miscellanea nobis aut comparant aut
excitant. Undique epistolae ad nos vel de nobis excellentium virorum
plenae studii, plenae laudum, vel proximae duae abs te. Quam ingenuae,
bone Deus, quam simplices, quam liberales, quantis postremo et quibus
aspersae amoris notis! Mitto enim quam elegantes et doctae. Proprium
videlicet hoc eius domus in qua duntaxat etiam ipsa bonarum artium sunt
incunabula. Quos igitur mihi tanta ista seu iudicia seu studia vestra ad¬