ra defraudat, quod et in ’Pliadum’ vocabulo non reformidat. Postremo
quaeris, idem ut, cur et Boeotia’ scribam; sed enim quaerere ego quoque
vicissim poteram cur tu ’Boetia’ potius, nullo scilicet in has vocales Gra¬
ecarum transitu, quem modo vel praecepta tradiderint vel rationes per¬
suaserint vel auctoritas comprobaverit, nisi forte vulgus imperitum respi¬
cimus, nullo prorsus habendum numero apud eruditos, quorum te
principem semper existimavimus. Adde quod hanc nostram vocis istius
scripturam, sicut e Graeco primum demigravit, intemeratam servant
exemplaria, quaecunque adhuc incorruptae vetustatis indole censentur.
7. Haec igitur habui nunc quidem quae pro mea causa dicerem. Verum
quando tu unus omnium aetatis nostrae professorum celeberrimus aliter
sentis, nihil iam credo mihi, sed ad Pyrrhonios plane deficio, nec esse
prorsus aut afhrmo posthac aut nego quicquam sicuti nobis vel a sensibus
ipsis vel ab animo denique repraesentatur. Cupio tamen et de caeteris
quid sentias audire, tanto maiorem tibi habiturus cottidie gratiam, quan¬
to ab erroribus me vel saepius vel liberius vel postremo etiam severius
vindicaveris.
XXI.
Baptista Guarinus Angelo Politiano suo s. p. d.
1. Gaudeo mirifice, interprete Pico nostro, Palladio magis quam Martio,
datam esse nobis occasiunculam ut de communibus studiis aliquid per
literas colloquamur. Sic enim fore spero ut amor in doctrinam tuam meus
amicitiam inter nos conflet. Quod autem ita cunctanter et meticulose ad
Picum ipsum nonnulla de aureolo Miscellaneorum tuorum libro scripsi,
id neutiquam mirare debes. Ita sunt horum temporum mores, ut si quis
liberius quid proferat, bellicum cecinisse videatur. In me, Angele mi
suavissime, ut nullus est loliginis succus, ita est candida et sine labe sim¬
plicitas. Doctos omnes amo coloque, et novos nescio quo modo magis
etiam quam veteres admiror, quippe cum hoc tempore et librorum iactu¬
ra et morum aliquorum ignoratio et multarum rerum desuetudo anxiam
laboriosamque pariat emergendi difficultatem. Quare ignosces mihi si ex
aliis animum spectavi tuum. Quia tamen te maxime diligebam, ut ho¬