OCR
XIX. Baptista Guarinus loanni Pico Mirandulae s. d. 1. Nondum concedo secundum te litem dari oportere. Nam facile possum tuas istas captiones in te ávrioTpégetv. Si tibi praeceptor sum, cur mihi non obsequeris? Si non sum, cur me praeceptorem appellas? Neque ideo nomen hoc recuso, quod te discipulum spernam, quem mihi praeceptorem assero, sed quod tuam doctrinam et veneror et praedico, in qua te neque unguium meorum nota, neque transversi calami signo, neque miniata caerula, neque obelisco denique aut asterisco, tantum promovisse mihi conscius sum. Sed in novum quoddam vindiciarum genus, ut video, incidimus, dum tu mihi eam possessionem asserere contendis qua ego cedere conor. Quae unquam rhetorum causa huius generis actorem aut reum habuit? Ego, mi Pice, nunquam in hac pugna tibi herbam porrigam, nisi prius bona cum gratia composuerimus ut, quando aliter non succumbuis, uterque nostrum alteri praeceptor pariter et discipulus iudicetur. 2. Sed omissis iocis seria agamus. Et Heptaplus tua et tu ipse merito placere potes, cum omnia doctorum hominum puncta ita sis assecutus ut, ne in tabellae quidem latebra, livor ullus appareat. Idem in reliquis scriptis facilius tibi datum iri sperandum est cum usus etiam accesserit, qui solet in scribendo magister haberi optimus. Quod ad me attinet, gaudeo vehementer laudato viro et ab omnibus ac ubique laudando Laurentio me in ore esse. Addito praesertim Politiani calculo, cuius ego copiosam et arcanam multiplicis disciplinae lectionem ita complector, ut admirer, ita admiror, ut commendare non desinam. Quo fit ut extra doctrinae aleam me ab illo poni, triumphi instar existimem. 3. Quod librorum meorum indicem petis, id mihi et laboriosum est et inutile. Satis erit si pro tempore postulatis meis inservies. Nunc Martianum Capellam et Senecae Quaestiones Naturales opto, si modo emaculati sint codices. Nam qui apud nos sunt opera Sibyllae indigent. Eos si impressos emere possim, gratius mihi erit. Sin minus, non longo postliminio tui ad te redibunt. 75