1. Lucretium Petreio dedi quem tibi iam redderet. ’Vah, tam sero, inquis.
Fateor. Sed non plus neglegentia mea quam tuae humanitatis fiducia,
dum alia ex aliis in quibus opera ponatur occurrunt, dilatus hic in qua¬
driennium liber est, qui vel triduo potuerat apsolvi. Caeterum ego Pom¬
poni mei memor, qui quidem nescit offendi, a Politiano praesertim,
praetuli audacter officio commodum.
2. Petreio nondum frui licuit ut optabam, probo et antiquis moribus
homine. Iam tum peregre aberam cum ille Florentiam, statimque pere¬
grinationem meam rusticatio excepit. Spero, tamen, dierum paucorum
iacturam, ut in urbem revertimus, inrupta (quod aiunt) copula sarciet.
3. Quas in me laudes confers, quanquam agnoscere salva fronte non
ausim, tamen ob id gratissimas habui, quoniam cum nec irrisio in istos
mores nec adulatio cadat, necesse est laudatio haec aut ex amore in me
nimio, aut ex vero proficiscatur, quorum cum sit utrunque mihi gloriosum,
alterum diu in votis, alterum etiam supra vota est.
4, Monimenta illa quae narras antiquitatis iam iam tractare, complecti,
adorare gestio. Per fortunas imperti, si quid habes, quod excellat.
5. Medices nostri unice tibi favent. Demetrius autem salutem sibi a te
dictam totidem verbis remuneratur.