1. Iam tempus appetit, eruditissime et candidissime Italorum, ut Lucre¬
tii libros remittas, ut vir integer fidem solvas. Dabis ferendos ad urbem
Petreio, homini fidei summae, qui celebritatem tui nominis cum caeteris
nostri ordinis amat, colit, veneratur. Nam quisquis est qui de se bene
senserit gratulari plurimum debet saeculo nostro, cum tales habeat viros
quales maiores nostri in summa gloria habuisse duxissent. Data opera
Florentiam se confert ut te saepius visat et ut totus ex lima tua pendeat.
Utinam et mihi liceret. Cum de altitudine tui ingenii cogito, non possum
non admirari cur nostri gracculatim et sturnatim (ut ita loquar) ad te non
advolent.
2. Legi opus tuum, in quo apertissime doctrina quadam singulari
veteres ab inferis revocasse videris. Sed parcius in praesentia. Praedica¬
tione mea non indiges: satis enim tuo labore clarus es. Verum quoties de
aliquo sublimi interpretatio est, unus Politianus occuris. Ego quid de
perspicacissimo ingenio tuo sentiam una epistola et longa quidem expli¬
cui, quanquam in ea re quid longum esse potest? Credo distulisti carmi¬
na Lucretii remittere proper variarum disciplinarum occupationem. Op¬
secro atque optestor: effice ut ad suum Quirinum redeant.
3. Habeo quaedam vetustissima monimenta, quae cum videris opsti¬
pesces admiraberisque, quae nuper effossa erutaque, et inventa in illa tua
observatione reperiantur. Qua de re divinitatem quandam in te esse in¬
tellego, ut vere animus tuus sit de coelo sumptus ignis. Dii te servent.
4, Commenda me Medicibus patri et liberis, literarum patronis. Dein¬
de plurima salute Demetrium impertias.