OCR
XVI. Angelus Politianus Pomponio Laeto s. d. 1. Quas a te nuper accepi literas ita gratas habui, mi Pomponi, ut me ab iis putem immortalitate donatum. Sed et semenstre calendarium mire fuit gratum, et quam ais tabulam bello Marsico factam, quae si eadem est quam Romae obiter legerim, vereor ut satis ex fide sit exscripta, siquidem Aimilius, non Aemilius erat in saxo, quam eandem diphthongum etiam super ipsa Panthei testudine adnotaveram. 2. Quod vero etiam (si dis placet) de obscuris poetarum me consulis, homo omnis literature consultissimus, atque id mihi ex amore tribuis quod tibi ex vero debetur. Intellego quam tibi debeam, quam mihi faveas, quantum oneris sustineas. Dicam tamen quod sentio, tibique si non rem ipsam, studium certe meum voluntatemque probabo. 3. Versiculi ipsi quos vere mendosos putas hi sunt videlicet: Indigena aeterni rupem lovis, hinc tibi Mavors dant virides post terga lacus, ubi deside mitra foeta legat, partuque virum fovet ipsa soluto. hos equidem ita legendos arbitror: Inde Genetaei rupem lovis, hinc Tibarenum dant virides post terga lacus, ubi deside mitra foeta ligat, partuque virum fovet ipsa soluto. ut sit sensus: post Chalybas, promontorium Genetaei Iovis dant post terga, hoc est praeternavigant. Tum virides lacus Tibarenorum, virides scilicet quoniam pecore abundant adque ob id pascuis. Quibus scilicet Tibarenis mos est uti a parturientibus, iamque etiam partu liberatis, uxoribus viri in lecto mitrati collocentur, et ipsi vicem puerperatum foveantur, curenturque. Quod ex Apollonio mira brevitate tralatum, cuius in libro secundo sunt hi versus: 65