1. Serius quam opinabaris ab amicissimo fieri distuli ad te mittere quod
summo opere legere optabas. Causa fuit nescioquis qui se intra paucos
dies daturum Quintilem et Sextilem mihi pollicitus est, remque is longius
opinione mea traxit. Ipse tandem, ut creditori, qui vel praecipuus es,
satisfacerem, quae apud me erant diligentissime exscripsi. A Venusia
Apulorum adlata sunt marmorea in tabula. Obscuro loco ibi latebant
fragmenta aliarum tabularum. Ubi annus integer erat coniungi nequive¬
runt, quod multa deerant. Illinc translata Arianum. Summa cura quae
superest tabula servatur.
2. Mitto et quaedam monimenta rerum eodem in loco reperta et pla¬
citura tibi, ut existimo, amatori vetustatis. Romae fere idem, sed multo
ante. Verum fine caret. Si habere cupis, rescribe, quanquam quid hoc
dixerim, cum facile intellegam te plurimum id quaerere? Sed videbatur
optabilius si poposceris. Scias omnia quae apud me sunt tua esse.
3. Duo a te sum petiturus. Alterum studio, alterum auctoritate con¬
ficies. Illud est apud Valerium Flaccum in quinto libro, cum loquitur de
Chalybibus populis, apud quos ferrum repertum est: quid sibi velit ’in¬
digena’? Quod sequitur corruptum est. Et statim duo carmina quae se¬
quuntur fabulam habent mihi incognitam. Forte Apollonius aliquid de
ea re scribit. Tuum limatissimum iudicium expecto, quod, mea sententia,
quicunque profitemur literas, veneremur necesse est. Sed de ingenio
nescioquid scripturus sum.
4. Illud alterum erat, ut unicis literarum fautoribus, Laurentio ac filio,
me commendes. Ab Laurentio tua opera obsecro impetres literas non
vulgares, sive ad loannem Tornabonum, sive ad oratorem Florentinorum,
in commendationem Fabritii contubernalis mei, qui, ut praedicat, notis¬
simus est Laurentio. Aliasque Florentiae negocia Reguli Faventini egit.
In praesentia cum sit expediturus quaedam honestissima in Curia Ro¬
mana, auctoritatem Laurenti, quae plurima est, vehementer accedere
cupit. Effice tu, homo non minus literatissimus quam integerrimus, ut
voto fruamur.
Bene valeas.