plis opibus innutritus, egregiis honoribus perfunctus, et fastigium disci¬
plinarum prope omnium tenes, et professores ac studiosos artium bona¬
rum, guanvis humili fortuna plerungue sumus, ita complecteris et amas
ut aeque cunctis tuae quasi maiestatis fasces ac vexilla submittas), saecu¬
lo autem, quod insigne aliquod habet quo iam stare audacter adversus et
vetustatem possit et posteritatem, scilicet quia veluti recuperasse nunc
oculos caeca prius fortuna videri potest, dum cumulare honoribus eum
gestit in quo virtutum pene omnium quasi quidam concentus exauditur.
3. Tu igitur, etsi virtute ipsa clarior es atque, ut puto, laetior quam
virtutis praemio, debes tamen hanc et temporibus et literis diligentiam:
ne fortunae desis neu vota nostra destituas, sed incubas instesque favori
quantum potes, non quidem ambitu infami, qui philosophum dedecet,
sed his potius artibus quae te carum bonis, admirabilem prope universis
reddiderunt. Equidem, quod ad me attinet, quando aliter suffragari non
licet, illud usquequaque praestabo, ne quam occasionem vel tui celebran¬
di nominis vel conciliandae tibi colligendaeque benevolentiae praeter¬
mittam.
Hermolaus Barbarus Angelo Politiano suo s. d.
1. Quod ex secundis rebus meis laetitiam incredibilem conceperis, neque
novam rem fecisti, nec mihi non praevisam, imaginationeque praesump¬
tam. Novi quanta propensione atque adeo inductione animi provinciam
duram et inexplicabilem susceperis ornandi et tollendi nominis mei, quam
constans, pertinax, et adductus in eo fueris, quam rem tuam videaris
agere, cum meam agis. Itaque nihil sum miratus, quod rationibus tuis
consultum putaveris cum meis est provisum. Habeo tibi et semper habe¬
bo gratias, non solum ut amico et benivolo, sed ut Politiano, id est ut
homini doctissimo. Plus enim est a Politiano qua ab amico laudari. Te¬
stimonium et iudicium amici fallitur; Politiani etiam amantis non falli¬
tur.
2. Laurentio non minus principi tuo quam meo in dies plura et ma¬
iora debeo. Testis est ipse. In magno versor periculo ne in tanto merito¬
rum eius erga me cumulo et ingratus et barbarus esse videar.