OCR
nec locorum intercapedine convellitur, nec officiorum silentio polluitur, nec alia guavis negligentia rubigine decoloratur. Certa opinione virtutis et doctrinae tuae natus, eadem opinione conservatur, alitur, augetur. Te volente nolenteque perennat, tandiu hercule futurus, non (dico) me quandiu ames, sed quandiu amare cogas, et iste ingenii et eruditionis tuae fulgor obversetur oculis. Tunc amare potero desinere, cum tu rem Latinam deserere. Sed de hoc satis. 2. Dioscoridem accepi. Gratias et tibi et Gaddio nostro tam multas ago ut quas Laurentio meo agam, homini clarissimo, humanissimo, doctissimo non habeam, habeam quas non ago. Atque utinam quandocunque possim referre. Multis nos magnus ille vir in dies et studiis accumulat et officiis adobruit. Ego contra diu noctuque retracto ac recogito, non quemadmodum rationem cum eo parem faciam (quis enim possit hoc, nisi alter Hercules, aut certe alter Laurentius?), sed quemadmodum plane intelligat me apud eum eo loco esse cupere quo qui magnitudinem aeris alieni et professione nominis et magnae fidei compensatione redimunt. Vale XIII. Angelus Politianus Hermolao Barbaro suo s. d. 1. Explicare non possem literis, Hermolae, quanta mihi laetitia prandenti nuper secum Laurentius Medices te patriarcham factum esse Aquileiensem nuntiaverit. Ego vero tanto sum ex ea re gaudio tantaque voluptate perfusus ut in ipso quoque discubitu (quid enim manifesta negem?) gestierim, exilierim, laetum felicemque nuntium, vix ipse me capiens, proclamaverim. 2. Et nunc gratulor tibi, gratulor doctis omnibus, gratulor saeculo, Hermolae: tibi quod hoc etiam tuarum virtutum praemium dixerim an testimonium publice acceperis (nam quanvis antea quoque multis magnificisque fueris ornamentis affectus, tamen hoc unum procul excellit atque eminet, non modo quia maius aut quia genere diversum, sed quod per eum, quasi gradum, brevi putaris altius ascensurum), doctis vero quod is vir ad maximas proveheris dignitates cui semper hoc hominum genus atque haec secta vitae plurimum placuit (etenim summo loco natus, am57