nec locorum intercapedine convellitur, nec officiorum silentio polluitur,
nec alia guavis negligentia rubigine decoloratur. Certa opinione virtutis
et doctrinae tuae natus, eadem opinione conservatur, alitur, augetur. Te
volente nolenteque perennat, tandiu hercule futurus, non (dico) me quan¬
diu ames, sed quandiu amare cogas, et iste ingenii et eruditionis tuae
fulgor obversetur oculis. Tunc amare potero desinere, cum tu rem Latinam
deserere. Sed de hoc satis.
2. Dioscoridem accepi. Gratias et tibi et Gaddio nostro tam multas
ago ut quas Laurentio meo agam, homini clarissimo, humanissimo,
doctissimo non habeam, habeam quas non ago. Atque utinam quando¬
cunque possim referre. Multis nos magnus ille vir in dies et studiis ac¬
cumulat et officiis adobruit. Ego contra diu noctuque retracto ac recogi¬
to, non quemadmodum rationem cum eo parem faciam (quis enim
possit hoc, nisi alter Hercules, aut certe alter Laurentius?), sed quemad¬
modum plane intelligat me apud eum eo loco esse cupere quo qui mag¬
nitudinem aeris alieni et professione nominis et magnae fidei compen¬
satione redimunt.
Angelus Politianus Hermolao Barbaro suo s. d.
1. Explicare non possem literis, Hermolae, quanta mihi laetitia prandenti
nuper secum Laurentius Medices te patriarcham factum esse Aquileiensem
nuntiaverit. Ego vero tanto sum ex ea re gaudio tantaque voluptate perfu¬
sus ut in ipso quoque discubitu (quid enim manifesta negem?) gestierim,
exilierim, laetum felicemque nuntium, vix ipse me capiens, proclamaverim.
2. Et nunc gratulor tibi, gratulor doctis omnibus, gratulor saeculo,
Hermolae: tibi quod hoc etiam tuarum virtutum praemium dixerim an
testimonium publice acceperis (nam quanvis antea quoque multis magni¬
ficisque fueris ornamentis affectus, tamen hoc unum procul excellit atque
eminet, non modo quia maius aut quia genere diversum, sed quod per
eum, quasi gradum, brevi putaris altius ascensurum), doctis vero quod is
vir ad maximas proveheris dignitates cui semper hoc hominum genus
atque haec secta vitae plurimum placuit (etenim summo loco natus, am¬