OCR
3. Negue vero tu guogue ociosus aut occasionibus imparatus in me semper, etiam ultra fortasse guam patior, ornando extollendogue sic ut temet pulcherrime ab hoc epistolarum silentio crebris de me sermonibus redemeris. Non igitur amicitiam nostram blandimentis istis et assentationibus indecoris et ineptis atgue optimo cuigue maxime suspectis, addo etiam vulgaribus, fovemus. Non tamen ullo loco vel studio desumus alter alteri, vel officio. Speciosa ista et popularia benevolentiae ostentamenta quasique fucum et praestigias neque tu, arbitror, desideras, et ego abominor. Vino, aiunt, vendibili suspensa hedera nil opus. Et nos ergo faciem strepitumque omnem (sic doctos decet) aspernemur, atque amicitiae (quod dicitur) personam detrahamus. 4. Caeterum ut eo tandem deveniam qua gratia tibi hanc epistolam scribere institueram: cum Franciscus Gaddius Florentinus, qui paulo ante legatus istic agebat, vir utrique nostrum coniunctissimus, forte, ut fit, in sermone apud Laurentium Medicem nuper iniecisset desiderare te volumen, si quod hic emendatum Dioscoridis haberemus, statim nobis Laurentius, ut est homo tui studiosissimus, pro more, auctoritateque mandavit, ut eam rem quamprimum, quam diligentissime curaremus. En tibi igitur librum, mi Barbare, satis emendatum, ni fallor, certo veterem. Tu cum fueris usus, ad me remittes, non tam (quae tua est diligentia) incolumem, quam doctissima ista notatum manu, quo pretium volumini aliquod ex te atque auctoritas accedat. Vale. XII. Hermolaus Barbarus Angelo Politiano suo s. d. 1. Si surdis etiam brutisque rebus amicitiae et inimicitiae suae non aliunde quamacoelo constant, quo et affectus caecos et quae graeci dvaitiohoynta vocant referimus accepta, quidni sentiat hanc vim et homo? Quanquam interest quod stolida illa et muta semper inter se pro natura quaeque sua dissident aut concordant unius coeli merito, sed hominem homini plerunque mores et iudicia conciliant, nec minore glutino quam istaec siderum defluvia ferruminant. Huiusque generis est amor qui nos invicem innexuit et Herculeo nodo iunxit. Nihil mirum si nec spatio temporis excutitur, 55