OCR Output

IX.

Hermolaus Barbarus Angelo Politiano suo s. d.

1. Post discessum tuum Venetiis, ad te scripsi nunquam, de te saepe. Nec
scripsi modo saepe, sed etiam locutus sum de te, quotiens incidebat.
Incidebat autem cum volebam, volebam semper. Omnino mihi multus
in ore Politianus est, eritque dum vixero. Nam quantum ipse de te con¬
ceperim, cum primum te cognovi, quantum porro de doctrina tua literae
sibi sperent et spondeant, facilius cogitare possum animo quam dicere.

2. Postulo autem a te quasi meo iure duo: primum, uti vivere diu stu¬
deas, non tibi — sed et tibi sane, dum literis primum et bonis artibus,
quibus hercule succurrendum est, ruinosis et nutantibus brevique casuris,
nisi per solertissimos homines ope summa prospiciatur, alterum, uti aut
tu me socium in haec adhibeas aut a me adhibitus aequo animo patiare.
Sin gravaris, in famulatu ero tibi cum iusseris. Ultro nomen do, profite¬
or invocatus et maxime voluntarius. Ardeo cupiditate iuvandi recta studia.
Nullus est tam magnus labor, nullum munus in literis tam sordidum quod
defugiam, quanquam omnis fere functio quae pertinet ad literas non
potest esse non honesta, non splendida, non magnifica.

Vale.

X.

Angelus Politianus Hermolao Barbaro suo s. d.

1. Tu vero, Hermolae, ita mihi omnia, vel praesenti prius, vel deinde ab¬
senti, praestitisti, ut, si officia duntaxat, non autem animum atque volun¬
tatem remetiamur, ingratus proculdubio sim moriturus. Et quidem ea
causa est cur tibi nec agam gratias nec egerim hactenus, quod intellego
non orationem modo nostram sed plane facultatem omnem imparem esse
tuis erga me meritis. Nam quod mihi in tua epistola tantum tribuis quan¬
tum ego nec agnosco nec fateor, vel ob id certe mihi gratum est, quod
amicius quam verius sentiens, magis fortasse nos diliges. Verba porro
quibus, velut me militem, bonus imperator hortaris, ut rectis studiis,

51