OCR
Novicii sumus atgue tirunculi, gui ex inscitiae tenebris pedem modo movimus, promovimus fere nihil. Benigne nobiscum agitur si inter studiosorum ordines referamur. Habet docti nomen quiddam aliud quod sit tibi et tui similibus peculiare; mihi tam grandia non conveniunt, cum eorum quae in literarum studiis sint praecipua, nihil non solum exploratum habeam, sed nec adhuc etiam nisi per transennam viderim. Conabor quidem, id quod nunc ago, talis esse aliquando qualem nunc me praedicas et esse aut iudicas aut certe velles. 2. Interea imitabor te, Angele, qui te Graecis excusas quod sis Latinus, Latinis quod Graecisses. Simili et ego utar perfugio, ut poetis rhetoribusque me approbem propterea quod philosophari dicar, philosophis quod rhetorissem et musas colam. Quanquam mihi longe aliter accidit atque tibi, quippe ego dum geminis sellis (ut aiunt) sedere volo, utraque excludor, fitque demum, ut dicam paucis, ut nec poeta nec rhetor sim, neque philosophus. Tu ita utrunque imples ut utrunque magis haut satis constet, qui et Graecam et nostram Minervam ita pulchre amplectaris, quasi cinnus utriusque linguae, ut quae insiticia sit, quae genuina, non facile discerni possit. Nam ut de Latinis taceam (de his enim cuie primo loco cesseris?) quis credat, ut de Hadriano ille, Romanum hominem tam Graece loqui? Iurabat Emanuel noster, dum tuas legeret, non esse tam Atticas Athenas ipsas. 3. Is es mi Angele (facessat adulatio) cui ex nostris unus aut alter (ne dicam, nemo) conferendus sit. Quod si plures essent tales, non haberent haec saecula cur inviderent antiquitati. Incumbe, quaeso, et literas quantum potes a situ recipe, ne nitor ille Romanae linguae iniuria temporum penitus obsolescat. Excude semper aliquid novum, quod rem Latinam adiuvet et illustret, et quae domi habes, fac tandem exeant in communem studiosorum utilitatem. Vale. 47