1. Nec urbanius unquam nec hilarius acceptos se Amores mei praedicant
quam his proximis diebus apud te, et quod amice quidem confossi sunt,
cum sibi gratulantur maxime, tum tibi plurimum debent. Quis enim
nolit ab isto ense mori? Dolent tamen indulgentius id factum esse quam
oportebat, atque in eo sunt ut dubitent amore ipso in Amores te caecu¬
tientem factum meos, ac ita demum dubitant ut iudicio tuo alioqui gra¬
vissimo in sua causa non satis confidant. Confidunt tamen et iam sese
vinculis asserunt; domi esse nesciunt; libertatem et publicum secure
postulant.
2. Sed quid de Epicteti tui festivitate dicam? O rem iocosam et risu
dignam Catoniano. Vix erat in limine cum pandens sinus, En, inquit,
'obelos, en sagittas, si nescitis Graece, en me, si ex vestris quisquam audax
fuerit paratum referire. Quis cachinnis temperasset, cum Stoicus homo
tam lepide iocaretur? Abstinuimus profecto telis, et quod interminatus
erat repositurum sese iniuriam, et quod ita cutis occalluerat, ut tam leves
ictus non admitteret. Qua igitur veneratione debuimus, senem excepimus,
qui ut demum apud nos consedit, philosophari coepit de moribus, et id
quidem Latine, non tam ob id, quod apud Latinos erat, nam et erant in
eo consessu qui Graeca noverat, quam quod Latine ipse beneficio tuo
luculentius saperet. Sed nec operam perdidit, quandoquidem non prius
loqui desiit, quam nos ex Peripateticis Stoicos fecerit, et apathian illam
omnes approbaverimus, ut iam videre sit paulo ante delicatos homines,
iam factos omnium tolerantissimos, qui lacessiri quidem possimus ab
aliis, laedi a nobis tantum, qui fato reluctemur nunquam, et quae nostra