OCR
III. Johannes Picus Mirandula Angelo Politiano s.a. 1. Cum Musas tenues meas, quibus, dum per aetatem licuit, de amoribus meis iocatus sum, in libellos quinque digesserim, mitto ad te illorum primum, missurus et alios si in hoc uno amicum experiar te, non assentatorem. Ea enim lege ad te veniunt, ut castigentur, ut vapulent, ut erratorum poenas et ungue et obeliscis luant. Adhibe igitur te illis aequum iudicem, non iniquum, hoc est severum, non indulgentem. Nam quae maior iniquitas quam amicum fallere de te sibi omnia promittentem? Non eo usque ingenio delicato sum ut amici hominis lituras fastidiam. Quin forte nec tu nec quispiam crederet quam haec mea mihi non satisfaciant, quam, in his etiam quae magis placent, metuam tamen ne sim, ut inquit ille, Suffenus. Quare operam tuam, quaeso, in re honesta et liberali, amicissimo homini ne deneges. Vale. IV Angelus Politianus Ioanni Pico Mirandulae s. d. 1. Ne, tu homo es lepidus qui me cum tuis Amoribus committere tentes quique adeo severe et tetrice a me, homine haud sane rugosae frontis, tam bellos accipi pueros postules. Unus (aiunt) Amor Pana deum palaestra provocatum supplantavit. Tu me concertare cum toto Veneris grege quam putas posse? Sed tamen hoc tu exigis, tu, inquam Pice, cui denegari quicquam sit plane nefas. Quare aliquot exoravi ex iis ut se a nobis vexari paulum paterentur. Neque ego iudicis (ita me semper ames) sed Momi personam indui, quem ferunt sandalium Veneris tandem culpasse cum Venerem non posset. Confodi igitur versiculos aliquos, non quod eos improbarem, sed quod tanquam equestris ordinis cedere reliquis veluti senatoribus videbantur atque patriciis. Plebeium nihil offendi. Sed et in his non tam iudicium tibi quam voluntatem defuisse certo scio, quando et Nasoni tuo decentior (ut aiunt) facies videbatur in qua naevus esset. 2. Remitto ad te eos atque addo Stoicum comitem, quem utinam Talione tantum referiant ipsi ac non plane habeant ludibrio. Utcunque erit, habet senecio hic superciliosus ubi patientiam suam exerceat. Non erit 39