OCR
ipsum Atlantis caelum fulcientis potissimum premit. Sed audi iam versus Hesiodios, quos ex libro ipsius cui titulus Astraea, partim gravis auctor Theon, partim Zezes ille grammaticus repetit in epistolarum suarum commentariis, incomparabilis memoriae vir atque infinitae pene lectionis. Nöugaı Kapiteooıv Önolaı, PaiovAn, de Kopwvic, edot&pavög te KEeıa, Daw 0’ ivepdeooa, Kal EbÖwpn TAVUTIETAOG, vougaı äs"Yadas KaAEovoı PÜN AvOpwrwv. Vides ut, Faesulam nominat Hesiodus inter Hyades potissimam, quod apud Eustathium quoque reperias, quamvis in eo mendosis codicibus Aesula sit. Sed et Ammonius grammaticus Faesulae meminit ut unius e Bacchi nutricibus. Hyades autem fuisse Atlantis filias et easdem Bacchi nutrices nullus credo paulo humanior ignorat. In ea vero civitate fulminum claros interpretes vetere Ethrusca disciplina fuisse docet ita Silius: ‘A fruit et sacris interpres fulminis alis Faesula.’ Cui quoniam semper ego nescio quo pacto plus caeteris favi, tacere illud non possum totius etiam Italiae salutem referri acceptam Faesulanis oportere, videlicet in quorum iugo Radagasius olim Gothorum rex immanissimus cum ducentis hominum milibus orbem terrarum vastantibus, divinitus conclusus, exceptus, trucidatusque fuerit. 6. Haec sunt, mi Petre, quae de Florentia et Faesulis intacta nostris annalibus apud reconditos quidem sed idoneos tamen auctores invenerim, quae nisi fallor civibus nostris tibique gratissima esse debent. Ego certe nihil hoc maius, homo studiis deditus literarum, praestare vobis potui, qui me in civitatem asciveritis, quam ut labore industriaque mea parentes aliquando vestros, tam multis adhuc saeculis ignoratos, celebres illustresque viros agnosceretis. Vale. 33