OCR Output

ipsum Atlantis caelum fulcientis potissimum premit. Sed audi iam versus
Hesiodios, quos ex libro ipsius cui titulus Astraea, partim gravis auctor
Theon, partim Zezes ille grammaticus repetit in epistolarum suarum
commentariis, incomparabilis memoriae vir atque infinitae pene lectionis.

Nöugaı Kapiteooıv Önolaı,
PaiovAn, de Kopwvic, edot&pavög te KEeıa,
Daw 0’ ivepdeooa, Kal EbÖwpn TAVUTIETAOG,
vougaı äs"Yadas KaAEovoı PÜN AvOpwrwv.

Vides ut, Faesulam nominat Hesiodus inter Hyades potissimam, quod
apud Eustathium quoque reperias, quamvis in eo mendosis codicibus
Aesula sit. Sed et Ammonius grammaticus Faesulae meminit ut unius e
Bacchi nutricibus. Hyades autem fuisse Atlantis filias et easdem Bacchi
nutrices nullus credo paulo humanior ignorat. In ea vero civitate fulminum
claros interpretes vetere Ethrusca disciplina fuisse docet ita Silius: ‘A fruit
et sacris interpres fulminis alis Faesula.’ Cui quoniam semper ego nescio
quo pacto plus caeteris favi, tacere illud non possum totius etiam Italiae
salutem referri acceptam Faesulanis oportere, videlicet in quorum iugo
Radagasius olim Gothorum rex immanissimus cum ducentis hominum
milibus orbem terrarum vastantibus, divinitus conclusus, exceptus, tru¬
cidatusque fuerit.

6. Haec sunt, mi Petre, quae de Florentia et Faesulis intacta nostris
annalibus apud reconditos quidem sed idoneos tamen auctores invenerim,
quae nisi fallor civibus nostris tibique gratissima esse debent. Ego certe
nihil hoc maius, homo studiis deditus literarum, praestare vobis potui,
qui me in civitatem asciveritis, quam ut labore industriaque mea parentes
aliquando vestros, tam multis adhuc saeculis ignoratos, celebres illustres¬
que viros agnosceretis.

Vale.

33