OCR
II. Angelus Politianus Petro Medici suo s. d. 1. Cum saepe ex nobis audisses Florentiam, qua tu in urbe principem locum sicuti diu maiores tui merito tenes, aliam prorsus habuisse originem quam qua ab historiae nostrae scriptoribus prodatur, rogasti humanissime, quod semper soles, ut quicquid ea de re comperti haberem literis mandarem. Fore enim aiebas ut mihi civitas omnis iure deberet quod parentes ei suos demonstrassem, praesertim qui tales extitissent ut, si sumendi ex quacunque historia fuissent, praestantiores omnino deligi non potuerint. Ego igitur, mi Petre, cum ut civitati gratum faciam quae me benigne semper humaneque tractavit, tum ut tibi honesta postulanti, quo nihil mihi gratius in terris vivit, obtemperem, breviter hac epistola complectar quid in literarum monimentis de urbis huius auctoribus invenerim; tum de nomine ipso pauca subnectam, quoniamque satis constat etiam Faesulanos in partem civitatis fuisse acceptos, unde appellatas quoque crediderim Faesulas exponam. 2. Deduxere igitur Florentiam coloniam triumviri Caius Caesar qui deinde Augustus, Marcus Antonius, et Marcus Lepidus, etiam pontifex maximus. Coloni autem deducti: Caesariani milites, quibus assignata ducenta iugera per cardines et decumanos, quod ego apud Iulium Frontinum reperio celeberrimum scriptorem, qui Nervae aetate foruit, in libro de agrorum mensuris, quem tu librum domi habes, Petre Medices, vetustissimum. Ita, quod nulli unquam contigit, a tribus imperatoribus, quorum unus omnium summus, alter etiam pontifex maximus, orta est Florentia. Cives autem primi Florentini viri illi fuerunt quorum virtuti nulla nec arma nec munimenta nec robora restiterunt. 3. Explorata origine causam quoque nominis indagemus. Triplex Romae urbi fuisse nomen proditur, unum hoc quod diximus pervulgatum, alterum quod arcanum fuit, unde Amaryllida suam, quae amorem proprie significat, in Bucolicon carmen poeta detorsit, tertium sacrificiis debitum, de quo vocabulum Floralibus impositum, quod Anthusam Graece Philadelphus interpretatur homo doctus, a quo haec accepimus. Hoc tu Latine vel Florentem vertas vel aptius Floram fortasse aut Florentiam. Scimus autem populi Romani colonias quasi effigies parvas eius 29