OCR
breves: obiciam tunc ego Dionem, Brutum, Apollonium, Marcum, Philostratum, Alciphronem, Iulianum, Lybanium, Symmachum, sed et Lucianum, quem falso Phalarim vulgo putant. Damnabit alius me quod argumenta non sint hic epistolaria: damnari me patiar, sed cum Seneca. Nolet aliquis in epistolis sententias: provocabo rursus ad Senecam. Poscet alius rursum sententias: huic ergo pro me Dionysius resistet ac pertinere sententias ad epistolam negabit. Stilus esse nimium dicetur apertus: hunc tamen laudat Philostratus. Dicetur obscurus: at est ad Atticum talis M. Tullii. Neglegens erit: at epistolis neglegentia est ipsa pro cultu. Rursus erit idem diligens: convenit maxime, quoniam pro munere mittuntur epistolae. Si concinnitas ibi sit, asseretur a Dionysio. Si desit, ab Artemone. Tum quoniam Romani quoque sunt Atticismi quidam, si non erit Attica, decebit hoc ipsum; nam quo alio damnatur Herodes quam quod Atticus homo nimis Atticisset? Sin contra nimis Attica, Theophrastus hic proferetur, in hoc notatus ab anicula, licet homo non Atticus. Non erit festiva: me vero severitas delectat. Non erit severa: sed ego deliciis capior. Figuras habebit: hos ergo ipsos quasi gestus amat epistola sermoni propior. Carebit figuris: at hoc ipsum carere figuris figurat epistolam. Promet indolem scribentis: id quoque praecipitur. Non promet: non scilicet quaesivit, ut quae carere ambitione debet. Circulo claudetur: hoc et Graeci faciunt. Aberit circulus: nec hoc Philostratus improbat. Soluta erit et incomposita: non displicet Aquilae. Pedes habebit et iuncturam: non displicet Quintiliano. Non aget: non est enim dialogus. Aget: est affinis dialogo. "Communiter dicis,’ inquit alius, quae communia, nove quae nova’: cum stilo res igitur congruit. Immo autem, "Communiter nova dicis, nove communia’ nempe quoniam memor sum praecepti veteris, Ta UÈV KOLVÈ KALVOG ÔÈ KALVÈ KOLVÉG. 3. Ad hunc igitur modum posse usquequaque spero tergiversari. Sed tamen ipsi viderint. Tibi vero, mi Petre suavissime, certo satisfaciam vel in epistolis, si bonae fuerint, vel in obsequio, si non bonae. Vale. 27